Orestem furiae cum exagitarent, Delphos sciscitatum est profectus, quis tandem modus esset aerumnarum. Responsum est, ut in terram Taurinam ad regem Thoantem patrem Hypsipyles iret indeque de templo Dianae signum Argos afferret ; tunc finem fore malorum. Sorte audita cum Pylade Strophii filio sodale suo navem conscendit celeriterque ad Tauricos fines devenerunt, quorum fuit institutum, ut, qui intra fines eorum hospes venisset, templo Dianae immolaretur. Ubi Orestes et Pylades cum in spelunca se tutarentur et occasionem captarent, a pastoribus deprehensi ad regem Thoantem sunt deducti. Quos Thoas suo more vinctos in templum Dianae, ut immolarentur, duci jussit, ubi Iphigenia Orestis soror fuit sacerdos ; eosque ex signis atque argumentis, qui essent, quid venissent, postquam resciit, abjectis ministeriis ipsa coepit signum Dianae avellere. Quo rex cum intervenisset et rogitaret, cur id faceret, illa ementita est dicitque eos sceleratos signum contaminasse ; quod impii et scelerati homines in templum essent adducti, signum expiandum ad mare ferri oportere et jubere eum interdicere civibus, ne quis eorum extra urbem exiret. Rex sacerdoti dicto audiens fuit ; occasione Iphigenia nacta signo sublato cum fratre Oreste et Pylade in navem ascendit ventoque secundo ad insulam Zminthen ad Chrysen sacerdotem Apollinis delati sunt.