Atreus Pelopis et Hippodamiae filius, cupiens a Thyeste fratre suo injurias exsequi, in gratiam cum eo rediit et in regnum suum eum reduxit, filiosque ejus infantes Tantalum et Plisthenem occidit et epulis Thyesti apposuit. Qui cum vesceretur, Atreus imperavit bracchia et ora puerorum afferri ; ob id scelus etiam Sol currum avertit. Thyestes scelere nefario cognito profugit ad regem Thesprotum, ubi lacus Avernus dicitur esse ; inde Sicyonem pervenit, ubi erat Pelopia filia Thyestis deposita ; ibi casu nocte, cum Minervae sacrificarent, intervenit, qui timens ne sacra contaminaret, in luco delituit. Pelopia autem, cum choreas ducit, lapsa vestem ex cruore pecudis inquinavit ; quae dum ad flumen exit sanguinem abluere, tunicam maculatam deponit. Capite obducto Thyestes e luco prosiluit et eam compressit. Ea compressione gladium de vagina ei extraxit Pelopia et rediens in templum sub acropodio Minervae abscondit. Postero die rogat regem Thyestes ut se in patriam Lydiam remitteret. Interim sterilitas Mycenis frugum ac penuria oritur ob Atrei scelus. Ibi responsum est ut Thyestem in regnum reduceret. Qui cum ad Thesprotum regem isset aestimans Thyestem ibi morari Pelopiam aspexit et rogat Thesprotum ut sibi Pelopiam in conjugium daret, quod putaret eam Thesproti esse filiam. Thesprotus, ne qua suspicio esset, dat ei Pelopiam, quae jam conceptum ex patre Thyeste habebat Aegisthum. Quae cum ad Atreum venisset, parit Aegisthum, quem exposuit ; at pastores caprae supposuerunt, quem Atreus jussit perquiri et pro suo educari. Interim Atreus mittit Agamemnonem et Menelaum filios ad quaerendum Thyestem, qui Delphos petierunt sciscitatum. Casu Thyestes eo venerat ad sortes tollendas de ultione fratris ; comprehensus ab eis ad Atreum perducitur, quem Atreus in custodiam conici jussit, Aegisthumque vocat aestimans suum filium esse et mittit eum ad Thyestem interficiendum. Thyestes cum vidisset Aegisthum et gladium, quem Aegisthus gerebat, et cognovisset, quem in compressione perdiderat, interrogat Aegisthum, unde illum haberet. Ille respondit matrem sibi Pelopiam dedisse, quam jubet accersiri. Cui respondit se in compressione nocturna nescio cui eduxisse et ex ea compressione Aegisthum concepisse. Tunc Pelopia gladium arripuit simulans se agnoscere et in pectus sibi detrusit. Quem Aegisthus e pectore matris cruentum tenens ad Atreum attulit. Ille aestimans Thyesten interfectum laetabatur ; quem Aegisthus in litore sacrificantem occidit et cum patre Thyeste in regnum avitum redit.