Midas rex Mygdonius filius Matris deae a Timolo ... sumptus eo tempore quo Apollo cum Marsya vel Pane fistula certavit. Quod cum Timolus victoriam Apollini daret, Midas dixit Marsyae potius dandam. Tunc Apollo indignatus Midae dixit, Quale cor in judicando habuisti, tales et auriculas habebis. Quibus auditis effecit ut asininas haberet aures. Eo tempore Liber pater cum exercitum in Indiam duceret Silenus aberravit, quem Midas [exercitum] hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum Liberi deduceret. At Midae Liber pater ob beneficium deoptandi dedit potestatem, ut quicquid vellet peteret a se. Quod Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. Quod cum impetrasset et in regiam venisset, quicquid tetigerat aurum fiebat. Cum jam fame cruciaretur, petit a Libero ut sibi speciosum donum eriperet ; quem Liber jussit in flumine Pactolo se abluere, cujus corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo ; quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia.