Hygin - Fables 66-76

LXVI. LAIVS

Laio Labdaci filio ab Apolline erat responsum de filii sui manu mortem ut caueret. Itaque Iocasta Menoecei filia uxor eius cum peperisset, iussit exponi. Hunc Periboea Polybi regis uxor cum uestem ad mare lauaret expositum sustulit ; Polybo sciente, quod orbi erant liberis, pro suo educauerunt, eumque quod pedes transiectos haberet, Oedipum nominauerunt.


LXVII. OEDIPVS

Postquam Oedipus Laii et Iocastes filius ad puberem aetatem peruenit, fortissimus praeter ceteros erat, eique per inuidiam aequales obiciebant eum subditum esse Polybo, eo quod Polybus tam clemens esset et ille impudens ; quod Oedipus sensit non falso sibi obici. 2 Itaque Delphos est profectus sciscitatum de parentibus suis. Interim Laio in prodigiis ostendebatur mortem ei adesse de nati manu. 3 Idem cum Delphos iret, obuiam ei Oedipus uenit, quem satellites cum uiam regi dari iuberent, neglexit. Rex equos immisit et rota pedem eius oppressit ; Oedipus iratus inscius patrem suum de curru detraxit et occidit. 4 Laio occiso Creon Menoecei filius regnum occupauit ; interim Sphinx Typhonis in Boeotiam est missa, quae agros Thebanorum uexabat ; ea regi Creonti simultatem constituit, si carmen quod posuisset aliquis interpretatus esset, se inde abire, si autem datum carmen non soluisset, eum se consumpturam dixit neque aliter de finibus excessuram. 5 Rex re audita per Graeciam edixit ; qui Sphingae carmen soluisset, regnum se et Iocasten sororem ei in coniugium daturum promisit. Cum plures regni cupidine uenissent et a Sphinge essent consumpti, Oedipus Laii filius uenit et carmen est interpretatus ; illa se praecipitauit. 6 Oedipus regnum paternum et Iocasten matrem inscius accepit uxorem, ex qua procreauit Eteoclen et Polynicen, Antigonam et Ismenen. Interim incidit Thebis sterilitas frugum et penuria ob Oedipodis scelera, interrogatusque Tiresias quid ita Thebae uexarentur, respondit, si quis ex draconteo genere superesset et pro patria interiisset, pestilentia liberaturum. Tum Menoeceus [Iocastae pater] se de muris praecipitauit. 7 Dum haec Thebis geruntur, Corintho Polybus decedit, quo audito Oedipus moleste ferre coepit, aestimans patrem suum obisse ; cui Periboea de eius suppositione palam fecit ; item Menoetes senex, qui eum exposuerat, ex pedum cicatricibus et talorum agnouit Lai filium esse. 8 Oedipus re audita postquam uidit se tot scelera nefaria fecisse, ex ueste matris fibulas detraxit et se luminibus priuauit, regnumque filiis suis alternis annis tradidit, et a Thebis Antigona filia duce profugit.


LXVIII. POLYNICES

Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre repetit ; ille cedere noluit, itaque Polynices Adrasto rege adiuuante cum septem ductoribus Thebas oppugnatum uenit. 2 Ibi Capaneus quod contra Iouis uoluntatem Thebas se capturum diceret, cum murum ascenderet fulmine est percussus ; Amphiaraus terra est deuoratus ; Eteocles et Polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt. 3 His cum Thebis parentaretur, etsi uentus uehemens esset, tamen fumus se numquam in unam partem conuertit sed alius alio seducitur. 4 Ceteri cum Thebas oppugnarent et Thebani regibus suis diffiderent, Tiresias Eueris filius augur praemonuit, si ex dracontea progenie aliquis interiisset, oppidum ea clade liberari. Menoeceus cum uidit se unum ciuium salutem posse redimere, muro se praecipitauit ; Thebani uictoria sunt potiti.

Item aliter
Polynices Oedipodis filius anno peracto regnum ab Eteocle fratre Adrasto Talai filio adiutore repetit cum septem ductoribus et Thebas oppugnarunt. 2a Ibi Adrastus beneficio equi profugit, Capaneus contra Iouis uoluntatem Thebas se capturum dixit, et cum murum ascenderet fulmine ab Ioue est percussus, Amphiaraus cum quadriga terra est deuoratus, Eteocles et Polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt. 3a His inferiae communes cum fiunt Thebis, funus separatur quod alius alium interfecerunt. 4a Reliqui perierunt.

Item aliter
Polynices Oedipodis filius anno peracto (regnum ab Eteocle fra)tre paternum repetit ; ille ce(dere no)luit ; Polynices Thebas oppugnatum uenit. 2b Ibi Capaneus quod contra (Iouis uoluntatem Thebas) se capturum dixit cum murum asc(enderet fulmine percus)sus est ; Amphiaraus (terra est deuoratus ; Eteocles et Polynices) depugnantes alius alium interfecer(unt. 3b Quibus cum Thebis) parentatur, etsi uentus uehemens est (tamen fumus se numquam) in unam partem uertit sed se in duas (partes seducit. 4b Ceteri cum) Thebas oppugnarent et Thebanus...


LXIX. ADRASTVS

Adrasto Talai et Eurynomes filio responsum ab Apolline fuit eum filias suas Argiam et Deipylam apro et leoni daturum in coniugium. 2 Sub eodem tempore Polynices Oedipodis filius expulsus ab Eteocle fratre ad Adrastum deuenit et Tydeus simul Oenei et Periboeae captiuae filius a patre, quod fratrem Menalippum in uenatione occiderat, fere sub eodem tempore uenit. 3 Quod cum satellites Adrasto nuntiassent duos iuuenes incognita ueste uenisse, unus enim aprinea pelle opertus alter leonina, tunc Adrastus memor sortium suarum iubet eos ad se perduci atque ita interrogauit quid ita hoc cultu in regna sua uenissent. 4 Cui Polynices indicat se a Thebis uenisse et idcirco se pellem leoninam operuisse quod Hercules a Thebis genus duceret et insignia gentis suae secum portaret ; Tydeus autem dicit se Oenei filium esse et a Calydone genus ducere, ideo pelle aprinea se opertum, significans aprum Calydonium. 5 Tunc rex responsi memor Argiam maiorem dat Polynici, ex qua nascitur Thersander ; Deipylam minorem dat Tydeo, ex qua nascitur Diomedes qui apud Troiam pugnauit. 6 At Polynices rogat Adrastum ut sibi exercitum commodaret ad paternum regnum recuperandum a fratre ; cui Adrastus non tantum exercitum dedit sed ipse cum aliis sex ducibus profectus est, quoniam Thebae septem portis claudebantur. 7 Amphion enim qui Thebas muro cinxit septem filiarum nomine portas constituit ; hae autem fuerunt Thera Cleodoxe Astynome Astycratia Chias Ogygia Chloris.

Item aliter
Adrastus Talai filius habuit (filias Deipylen et Argiam) ; huic ab Apolline responsum fuit (eum filias apro et leoni) daturum. 2a Quod Tydeus Oenei filius (a patre in exsilium pulsus qu)od fratrem Menalippum in uenando (occiderat, pelle aprine)a tectus ad Adrastum uenit ; eodem tem(pore et Polynices Oedipo)dis filius cum ab Eteocle fratre e regno (pulsus esset, pelle le)onis opertus uenit. 3a Hos Adrastus cum uidit, memor sortis Argiam Polynici, Deipylam Tydeo in coniugium dedit.


LXX. REGES SEPTEM THEBAS PROFECTI

Adrastus Talai filius ex Eurynome Iphiti filia Argiuus. Polynices Oedipodis filius ex Iocasta Menoecei filia Thebanus. Tydeus Oenei filius ex Periboea captiua Calydonius. Amphiaraus Oeclei uel ut alii auctores dicunt Apollinis ex Hypermestra Thestii filia Pylius. Capaneus Hipponoi filius ex Astynome Talai filia, sorore Adrasti, Argiuus. Hippomedon Mnesimachi filius ex Metidice Talai filia, sorore Adrasti, Argiuus. Parthenopaeus Meleagri filius ex Atalanta Iasii filia ex monte Parthenio Arcas. 2 Hi omnes duces apud Thebas perierunt praeter Adrastum Talai filium, is enim equi beneficio ereptus est ; qui postea filios eorum armatos ad Thebas expugnandas misit ut iniurias paternas uindicarent, eo quod insepulti iacuerant Creontis iussu, qui Thebas occuparat, fratris Iocastes.

Item aliter
Adrastus Talai filius, Capaneus Hippo(noi filius, Amphi)araus Oeclei filius, Polynices Oedi(podis fidius, Tydeus Oen)ei filius, Parthenopaeus Atalantes (filius)...


LXXI. SEPTEM EPIGONI ID EST FILII

Aegialus Adrasti filius ex Demoanassa Argiuus ; hic solus periit ex septem qui exierant, quia pater exsuperauerat pro patre uicariam uitam dedit ; ceteri sex uictores redierunt. 2 Thersander Polynicis filius ex Argia Adrasti filia Argiuus. Polydorus Hippomedontis filius ex Euanippe Elati filia Argiuus. Alcmaeon Amphiarai filius ex Eriphyle Talai filia Argiuus. Tlesimenes Parthenopaei filius ex Clymene nympha Mysius.

Item aliter
Aegialus Adrasti filius, Polydorus Hi(ppomedontis filius, Sthe)nelus Capanei filius, Alcmaeon Amph(iarai filius, Thersander) Polynicis filius, Biantes Parthenopaei (filius, Diomedes Tydei filius).


LXXII. ANTIGONA

Creon Menoecei filius edixit ne quis Polynicen aut qui una uenerunt sepulturae traderent, quod patriam oppugnatum uenerint; Antigona soror et Argia coniunx clam noctu Polynicis corpus sublatum in eadem pyra qua Eteocles sepultus est imposuerunt. 2 Quae cum a custodibus deprehensae essent, Argia profugit, Antigona ad regem est perducta ; ille eam Haemoni filio cuius sponsa fuerat dedit interficiendam. Haemon amore captus patris imperium neglexit et Antigonam ad pastores demandauit, ementitusque est se eam interfecisse. 3 Quae cum filium procreasset et ad puberem aetatem uenisset, Thebas ad ludos uenit ; hunc Creon rex quod ex draconteo genere omnes in corpore insigne habebant cognouit. Cum Hercules pro Haemone deprecaretur ut ei ignosceret, non impetrauit ; Haemon se et Antigonam coniugem interfecit. 4 At Creon Megaram filiam suam Herculi dedit in coniugium, ex qua nati sunt Therimachus et Ophites.


LXXIII. AMPHIARAVS ERIPHYLA ET ALCMAEON

Amphiaraus Oeclei et Hypermestrae Thestii filiae filius augur, qui sciret si ad Thebas oppugnatum isset se inde non rediturum, itaque celauit se conscia Eriphyle coniuge sua Talai filia. 2 Adrastus autem ut eum inuestigaret monile aureum ex gemmis fecit et muneri dedit sorori suae Eriphylae, quae doni cupida coniugem prodidit ; Amphiaraus Alcmaeoni filio suo praecepit ut post suam mortem poenas a matre exsequeretur. 3 Qui postquam apud Thebas terra est deuoratus, Alcmaeon memor patris praecepti Eriphylen matrem suam interfecit ; quem postea furiae exagitarunt.


LXXIV. HYPSIPYLE

Septem ductores qui Thebas oppugnatum ibant deuenerunt in Nemeam, ubi Hypsipyle Thoantis filia in seruitute puerum Archemorum siue Ophiten Lyci regis filium nutriebat ; cui responsum erat ne in terra puerum deponeret antequam posset ambulare. 2 Ergo ductores septem qui Thebas ibant aquam quaerentes deuenerunt ad Hypsipylen eamque rogauerunt ut eis aquam demonstraret. Illa timens puerum in terram deponere... apium altissimum erat ad fontem, in quo puerum deposuit. 3 Quae dum aquam eis tradit, draco fontis custos puerum exedit. At draconem Adrastus et ceteri occiderunt et Lycum pro Hypsipyle deprecati sunt, ludosque puero funebres instituerunt, qui quinto quoque anno fiunt, in quibus uictores apiaciam coronam accipiunt.


LXXV. TIRESIAS

In monte Cyllenio Tiresias Eueris filius pastor dracones uenerantes dicitur baculo percussisse, alias calcasse ; ob id in mulieris figuram est conuersus ; postea monitus a sortibus in eodem loco dracones cum calcasset redit in pristinam speciem. 2 Eodem tempore inter Iouem et Iunonem fuit iocosa altercatio quis magis de re uenerea uoluptatem caperet, masculus an femina, de qua re Tiresiam iudicem sumpserunt qui utrunque erat expertus. 3 Is cum secundum Iouem iudicasset, Iuno irata manu auersa eum excaecauit ; at Iouis ob id fecit ut septem aetates uiueret uatesque praeter ceteros mortales esset.


LXXVI. REGES THEBANORVM

Cadmus Agenoris filius, Polydorus Cadmi, Pentheus Echionis, Labdacus Polydori, Lycus Neptuni, Amphion Iouis et Zetus Iouis, Laius Labdaci, Oedipus Laii, Polynices et Eteocles Oedipi, Creon Menoecei.


Texte emprunté à la Bibliotheca Augustana