Fabula deae Psicae et Cupidinis

Apuleius in libris metamorfoseon hanc fabulam planissime designavit dicens esse in quadam civitate regem et reginam, habere tres filias, duas natu majores esse temperata specie, juniorem vero tam magnificae esse figurae quae crederetur Venus esse terrestris. Denique duabus majoribus quae temperata erant specie conubia evenere ; illam vero veluti deam non quisquam amare ausus quam venerari pronus atque hostiis sibimet deplacare. Contaminata ergo honoris majestate Venus succensa invidia Cupidinem petit, ut in contumacem formam severiter vindicaret. Ille ad matris ultionem adventans visam puellam adamavit ; poena enim in affectum conversa est, et ut magnificus jaculator ipse se suo telo percussit. Itaque Apollinis denuntiatione jubetur puella in montis cacumine sola dimitti et velut feralibus deducta exequiis pinnato serpenti sponso destinari ; perfecto jamque coragio puella per montis declivia zephiri flantis leni vectura delapsa in quandam domum auream rapitur, quae pretiosa sine pretio sola consideratione laude deficiente poterat aestimari, ibique vocibus sibi tantummodo servientibus ignoto atque mansionario utebatur conjugio ; nocte enim adveniens maritus, Veneris proeliis obscure peractis, ut invise vespertinus advenerat, ita crepusculo incognitus etiam discedebat. Habuit ergo vocale servitium, ventosum dominium, nocturnum commercium, ignotum conjugium. Sed ad hujus mortem deflendam sorores adveniunt montisque conscenso cacumine germanum lugubri voce flagitabant vocabulum, et quamvis ille conjux lucifuga sororios ei comminando vetaret aspectus, tamen consanguineae caritatis invincibilis ardor maritale obumbravit imperium. Zephyri ergo flabrantis aurae anhelante vectura ad semet sororios perducit affectus, earumque venenosis consiliis de mariti forma quaerenda consentiens curiositatem, suae salutis novercam, arripuit et facillimam credulitatem, quae semper deceptionum mater est, postposito cautelae suffragio arripit : denique credens sororibus se marito serpenti conjunctam velut bestiam interfectura novaculam sub pulvinal abscondit lucernamque modio contegit. Cumque altum soporem maritus extenderet, illa ferro armata lucernaque modii custodia eruta Cupidine cognito, dum inmodesto amoris torretur affectu, scintillantis olei desputamento maritum succendit, fugiensque Cupido multa super curiositate puellae increpitans domo extorrem ac profugam derelinquit. Tandem multis jactatam Veneris persecutionibus postea Joue petente in conjugio accepit. Poteram quidem totius fabulae ordinem hoc libello percurrere, qualiter et ad infernum descenderit et ex Stigiis aquis urnulam delibaverit et Solis armenta vellere spoliaverit et seminum germina confusa discreverit et de Proserpinae pulchritudine particulam moritura praesumpserit ; sed quia haec saturantius et Apuleius pene duorum continentia librorum tantam falsitatum congeriem enarravit et Aristofontes Atheneus in libris qui disarestia nuncupantur hanc fabulam inormi verborum circuitu discere cupientibus prodidit, ob hanc rem supervacuum duximus ab aliis digesta nostris libris inserere, ne nostra opera aut a propriis exularemus officiis aut alienis addiceremus negotiis. Sed dum is qui hanc fabulam legerit in nostra haec transeat sciturus quid sibi illorum falsitas sentire voluerit : Civitatem posuerunt quasi in modum mundi, in qua regem et reginam velut deum et materiam posuerunt. Quibus tres filias addunt, id est carnem, ultronietatem quam libertatem arbitrii dicimus et animam. Psice enim Grece anima dicitur, quam ideo juniorem voluerunt, quod corpori jam facto postea inditam esse animam dicebant ; hanc igitur ideo pulchriorem, quod et a libertate superior et a carne nobilior. Huic invidet Venus quasi libido ; ad quam perdendam cupiditatem mittit ; sed quia cupiditas est boni, est mali, cupiditas animam diligit et ei velut in conjunctione miscetur ; quam persuadet ne suam faciem videat, id est cupiditatis delectamenta discat - unde et Adam quamvis videat nudum se non videt, donec de concupiscentiae arbore comedat - neve suis sororibus, id est carni et libertati, de suae formae curiositate perdiscenda consentiat ; sed illarum conpulsamento perterrita lucernam desub modio ejicit, id est desiderii flammam in pectore absconsam depalat visamque taliter dulcem amat ac diligit. Quam ideo lucernae ebullitione dicitur incendisse, quia omnis cupiditas quantum diligitur tantum ardescit et peccatricem suae carni configit maculam. Ergo quasi cupiditate nudata et potenti fortuna privatur et periculis jactatur et regia domo expellitur. Sed nos, quia longum est ut dixi omnia persequi, tenorem dedimus sentiendi. Si quis vero in Apuleio ipsam fabulam legerit, nostra expositionis materia quae non diximus ipse reliqua recognoscit.