Priamus Laomedontis filius cum complures liberos haberet ex concubitu Hecubae Cissei sive Dymantis filiae, uxor ejus praegnans in quiete vidit se facem ardentem parere ex qua serpentes plurimos exisse. Id visum omnibus conjectoribus cum narratum esset, imperant quicquid pareret necaret, ne id patriae exitio foret. Postquam Hecuba peperit Alexandrum, datur interficiendus, quem satellites misericordia exposuerunt ; eum pastores pro suo filio repertum expositum educarunt eumque Parim nominaverunt. Is cum ad puberem aetatem pervenisset, habuit taurum in deliciis ; quo cum satellites missi a Priamo ut taurum aliquis adduceret venissent, qui in athlo funebri quod ei fiebat poneretur, coeperunt Paridis taurum abducere. Qui persecutus est eos et inquisivit quo eum ducerent ; illi indicant se eum ad Priamum adducere... qui vicisset ludis funebribus Alexandri. Ille amore incensus tauri sui descendit in certamen et omnia vicit, fratres quoque suos superavit. Indignans Deiphobus gladium ad eum strinxit ; at ille in aram Jouis Hercei insiluit ; quod cum Cassandra vaticinaretur eum fratrem esse, Priamus eum agnovit regiaque recepit.