Theseus Aegei et Aethrae Pitthei filiae filius cum Pirithoo Ixionis filio Helenam Tyndarei et Ledae filiam virginem de fano Dianae sacrificantem rapuerunt et detulerunt Aphidnas in pagum Atticae regionis. Quod Jovis eos cum vidisset tantam audaciam habere, ut se ipsi ad periculum offerrent, in quiete eis imperavit ut peterent ambo a Plutone Pirithoo Proserpinam in conjugium ; qui cum per insulam Taenariam ad inferos descendissent et, de qua re venissent, indicarent Plutoni, a furiis strati diuque lacerati sunt. Quo Hercules ad canem tricipitem ducendum cum venisset, illi fidem eius implorarunt ; qui a Plutone impetravit eosque incolumes eduxit. Ob Helenam Castor et Pollux fratres belligerarunt et Aethram Thesei matrem et Phisadiem Pirithoi sororem ceperunt et in servitutem sorori dederunt.