1. Antaeum terrae filium in Libya occidit. Hic cogebat
hospites secum luctari et delassatos interficiebat ; hunc
luctando necavit.
2. Busiridem in Aegypto, qui hospites immolare solitus erat ;
hujus legem cum audiit, passus est se cum infula ad aram
adduci, Busiris autem cum vellet deos imprecari, Hercules eum
clava ac ministros sacrorum interfecit.
3. Cygnum Martis filium armis superatum occidit. Quo cum Mars
venisset et armis propter filium contendere vellet cum eo,
Jouis inter eos fulmen misit.
4. Cetum cui Hesione fuit apposita Trojae occidit ;
Laomedonta patrem Hesiones quod eam non reddebat sagittis
interfecit.
5. Aethonem aquilam quae Prometheo cor exedebat sagittis
interfecit.
6. Lycum Neptuni filium quod Megaram Creontis filiam uxorem
ejus et filios Therimachum et Ophiten occidere voluit
interfecit.
7. Achelous fluvius in omnis figuras se immutabat. Hic cum
Hercule propter Dejanirae conjugium cum pugnaret, in taurum
se convertit, cui Hercules cornu detraxit, quod cornu
Hesperidibus sive Nymphis donavit, quod deae pomis replerunt
et cornu copiae appellarunt.
8. Neleum Hippocoontis filium cum decem filiis occidit,
quoniam is eum purgare sive lustrare noluit tunc cum Megaram
Creontis filiam uxorem suam et filios Therimachum et Ophiten
interfecerat.
9. Eurytum quod Iolen filiam ejus in conjugium petiit et ille
eum repudiavit occidit.
10. Centaurum Nessum quod Dejaniram violare voluit
occidit.
11. Eurytionem centaurum quod Dejaniram Dexameni filiam
speratam suam uxorem petiit occidit.