Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos

[201] Laocoon ut Euphorion dicit, post adventum Graecorum sacerdos Neptuni lapidibus occisus est, quia non sacrificiis eorum vetavit adventum. Postea abscedentibus Graecis cum vellent sacrificare Neptuno, Laocoon Thymbraei Apollinis sacerdos sorte ductus est, ut solet fieri cum deest sacerdos certus. Hic piaculum commiserat ante simulacrum numinis cum Antiopa sua uxore coeundo, et ob hoc inmissis draconibus cum suis filiis interemptus est. Historia quidem hoc habet : sed poeta interpretatur ad Troianorum excusationem, qui hoc ignorantes decepti sunt. Alii dicunt quod post contemptum semel a Laomedonte Neptunum certus eius sacerdos apud Troiam non fuit : unde putatur Neptunus etiam inimicus fuisse Troianis, et quod illi meruerint, in sacerdote monstrare : quod ipse alibi ostendit dicens cuperem cum vetere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae. Quod autem ad arcem ierunt serpentes, id est ad templum Minervae, aut [quod] et ipsa inimica Troianis fuit, aut signum fuit periturae civitatis. Sane Bacchylides de Laocoonte et uxore eius vel de serpentibus a Calydnis insulis venientibus atque in homines conversis dicit. Sorte ductus sic Sallustius sorte ductos fusti necat.

(Horresco referens) immensis orbibus angues

[204] horresco referens etiam referens, quod tum vidissem. Inmensis orbibus pro inmensorum orbium. Angues angues aquarum sunt, serpentes terrarum, dracones templorum, ut in hoc indicat loco « tranquilla per alta angues »; paulo post in terra « serpens amplexus »; item « delubra ad summa dracones ». Sed haec significatio plerumque confunditur. Horum sane draconum nomina Sophocles in Laocoonte dicit.