Isti sunt articulli super quibus inquiretur contra ordinem milicie Templi.
Primo quod, licet assererent sancte ordinem fuisse institutum a sede apostolica approbatum, tamen in recepcione fratrum dicti ordinis, et quandoque post, servabantur et fiebant ab ipsis fratribus que sequuntur :
Videlicet quod quilibet in recepcione sua, et quandoque post, vel quam cito ad hec commoditatem recipiens habere poterat, abnegabat Christum, aliquando Crucifixum, et quandoque Jhesum, et quandoque Deum, et aliquandoque Beatam Virginem, et quandoque omnes sanctos et sanctas Dei, inductus seu monitus per illos qui eum recipiebant.
Item, [quod] communiter fratres hoc faciebant.
Item, quod major pars.
Item, quod eciam post ipsam recepcionem aliquando.
Item, quod dicebant et dogmatizabant receptores illis quos recipiebant, Christum non esse verum Deum, vel quandoque Jesum, vel quandoque Crucifixum.
Item, quod dicebant ipsi illis quos recipiebant, ipsum fuisse falsum prophetam.
Item, ipsum non fuisse passum pro redempcione generis humani, nec crucifixum, sed pro scelleribus suis.
Item, quod nec receptores nec recepti habebant spem salvacionis habende per Jesum, et hoc dicebant illis quos recipiebant, vel equipolens vel simile.
Item, quod faciebant illos quos recipiebant spuere super crucem, seu super signum vel sculpturana crucis et ymaginem Christi, licet interdum qui recipiebantur spuerent juxta.
Item, quod ipsam crucem pedibus conculcari quandoque mandabant.
Item, quod eamdem crucem ipsi fratres recepti quandoque conculcabant.
Item, quod mingebant et conculcabant interdum, et alios mingere faciebant super ipsam crucem, et hoc in die Veneris sancti aliquociens faciebant.
Item, quod nonnulli eorum, ipsa die vel alia septimane sancte, pro culcacione et mixione predictis convenire consueverunt. Item, quod adorabant quemdam catum, sibi in ipsa congregacione apparentem quandoque.
Item, quod hoc faciebant in vituperium Christi et fidei orthodoxe.
Item, quod non credebant Sacramentum altaris.
Item, quod aliqui ex eis.
Item, quod major pars.
Item, quod nec alia Ecclesie sacramenta.
Item, quod sacerdotes ordinis verba, per que conficitur corpus Christi, non dicebant in canone Misse.
Item, quod aliqui ex eis.
Item, quod major pars.
Item, quod hec receptores eorum sibi injungebant.
Item, quod credebant, et sic dicebatur eis, quod magnus Magister a peccatis poterat eos absolvere.
Item, quod visitator.
Item, quod preceptores, quorum multi erant layci.
Item, quod hec faciebant de facto.
Item, quod aliqui eorum.
Item, quod magnus Magister ordinis predicti hoc fuit de se confessus, in presencia magnarum personarum, antequam esset captus.
Item, quod in recepcione fratrum dicti ordinis vel circa, interdum recipiens et receptus aliquando se deosculabantur in ore, in umbilico seu in ventre nudo, et in ano seu spina dorsi.
Item, aliquando in umbilico.
Item, aliquando in finespine dorsi.
Item, aliquando in virga virili.
Item, quod in recepcione illa faciebant jurare illos quos recipiebant, quod ordinem non exirent.
Item, quod habebant eos statim pro professis.
Item, quod recepciones ipsas clandestine faciebant.
Item, quod nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis.
Item, quod propter hec contra dictum ordinem vehemens suspicio a longis temporibus laboravit.
Item, quod communiter habebatur.
Item, quod fratribus quos recipiebant dicebant quod ad invicem poterant unus cum alio commisceri carnaliter.
Item, quod hec licitum erat eis facere.
Item, quod debebant hec facere ad invicem et pati.
Item, quod hec facere non erat eis peccatum.
Item, quod hec faciebant ipsi, vel plures eorum.
Item, quod aliqui eorum.
Item, quod ipsi per singulas provincias habebant ydola, videlicet capita quorum aliqua habebant tres facies, et aliqua unam, et aliqua craneum humanum habebant.
Item, quod illa ydola vel illud ydolum adhorabant, et specialiter in eorum magnis capitulis et congregacionibus.
Item, quod venerabantur.
Item, quod ut Deum.
Item, quod ut Salvatorem suum.
Item, quod aliqui eorum.
Item, quod major pars illorum qui erant in capitulis.
Item, quod dicebant quod illud capud poterat eos salvare.
Item, quod divites facere.
Item, quod omnes divicias ordinis dabat eis.
Item, quod facit arbores florere.
Item, quod terram germinare.
Item, quod aliquod capud ydolorum predictorum cingebant seu tangebant cordulis, quibus se ipsos cingebant citra camisiam seu carnem.
Item, quod in sua recepcione singulis fratribus predicte cordule tradebantur, vel alie longitudines earum. Item, quod in veneracione ydoli hoc faciebant.
Item, quod injungebatur eis quod dictis cordulis ut premititur se cingerent, et continue portarent, et hoc faciebant eciam de nocte.
Item, quod communiter fratres dicti ordinis recipiebantur modis predictis.
Item, quod ubique.
Item, quod pro majori parte.
Item, quod qui nolebant predicta in sui recepcione vel post facere, interficiebantur, vel carceri mancipiabantur.
Item, quod aliqui ex eis.
Item, quod major pars.
Item, quod injungebant eis, per sacramentum, ut predicta non revelarent.
Item, quod sub pena mortis, vel carceris.
Item, quod neque modum recepcionis eorum revelarent.
Item, quod nec de predictis inter se loqui audebant.
Item, quod si qui capiebantur quod revelarent, morte vel carcere affligebantur.
Item, quod injungebant eis quod non confiterentur aliquibus nisi fratribus ejusdem ordinis.
Item, quod fratres dicti ordinis scientes dictos errores corrigere neglexerunt.
Item, quod sancte matri Ecclesie nunciare neglexerunt.
Item, quod non recesserunt ab observancia predictorum errorum et communione predictorum fratrum, licet facultatem habuissent recedendi et predicta faciendi.
Item, quod predicta fiebant et servabantur ultra mare, in locis in quibus Magister generalis et conventus dicti ordinis pro tempore sunt morati.
Item, quod aliquando predicta almegacio Christi fiebat in presencia Magistri et conventus predictorum.
Item, quod predicta fiebant et servabantur in Cipro.
Item, quod similiter citra mare in omnibus regnis et locis aliis in quibus fiebant recepciones fratrum predictorum.
Item, quod predicta observabantur in toto ordine generaliter et communiter.
Item, quod ex observancia generali et longa.
Item, quod de consuetudine antiqua.
Item, quod ex statuto ordinis pre dicti.
Item, quod predicte observancie, consuetudines, ordinaciories et statuta in toto ordine, ultra mare et citra mare, fiebant et observabantur.
Item, quod predicta erant de punctis ordinis, introductis per errores eorum post approbacionem sedis apostolice.
Item, quod recepciones fratrum dicti ordinis fiebant communiter modis predictis in toto ordine supradicto.
Item, quod Magister generalis dicti ordinis predicta sic observari et fieri injungebat.
Item, quod visitatores.
Item, quod preceptores.
Item, quod alii majores dicti ordinis.
Item, quod ipsimet observabant hec, et dogmatizabant fieri et servari.
Item, quod aliqui eorum.
Item, quod alium modum recipiendi in dicto ordine fratres non servabant.
Item, quod non est memoria alicujus de ordine qui vivat, quod suis temporibus modus alius observatus fuerit.
Item, quod predictum recepcionis modum et supradicta alia non servantes et servare nolentes Magister generalis, visitatores, preceptores et alii magistri dicti ordinis in hoc potestatem habentes, graviter puniebant quando querela deferebatur ad eos.
Item, quod ellemosine in dicto ordine non fiebant ut debebant, nec hospitalitas servabatur.
Item, quod non reputabant peccatum in dicto ordine per fas aut nephas jura acquirere aliena.
Item, quod juramentum prestabatur ab eis augmentum et questum dicti ordinis quibuscumque modis posse per fas aut nephas procurare.
Item, quod non reputabatur peccatum propter hoc degerare.
Item, quod clam consueverunt tenere sua capitula.
Item quod clam, vel in primo sompno, vel prima vigilia noctis.
Item, quod clam, quia expulsa tota alia familia de domo et clausuris domus, ut omnes de familia illis noctibus quibus tenent capitula jaceant extra.
Item, quod clam, quia sic se includunt ad tenendum capitulum, ut omnes januas domus et ecclesie in quibus tenent capitulum, firmant adeo firmiter quod nullus sit vel esse possit accessus : ad eos hec juxta, nec possit quicumque videre nec audire de factis aut dictis ipsorum.
Item, quod clam adeo quod solent ponere excubiam supra tectum domus vel ecclesie in quibus tenent capitulum, adprovidendum ne quis locum in quo tenent capitulum appropinquet.
Item, quod similem clandestinitatem observant et observare consueverunt, ut plurimum in recipiendo fratres.
Item, quod error hic viget et viguit in ordine longo tempore quod ipsi tenent opinionem, et tenuere retroactis temporibus, quod magnus Magister possit absolvere fratres a peccatis eorum.
Item, quod major error viget et viguit, quod ipsi tenent et tenuerunt retroactis temporibus, quod magnus Magister possit absolvere fratres ordinis a peccatis, eciam non confessatis, que confiteri, propter aliquam errubescenciam aut timorem penitencie injungende vel infligende, obmiserunt.
Item, quod magnus Magister hos predictos errores confessus est ante capcionem, sponte, coram fide dignis clericis et laycis.
Item, quod presentibus majoribus preceptoribus sui ordinis.
Item, quod predictos errores tenent et tenuerunt, nec tantum hoc oppinantes et tenentes de magno Magistro, sed de ceteris prece-ptoribus, et primatibus ordinis visitatoribus maxime.
Item, quod quicquid magnus Magister, maxime cum conventu suo, faciebat, ordinabat aut statuebat, totus ordo tenere et observare habebat et eciam observabat.
Item, quod hec potestas sibi competebat et in eo resederat ab antiquo.
Item, quod tanto tempore duraverunt supradicti pravi modi et errores quod ordo in personis potuit renovari semel, bis vel pluries, a tempore introductorum seu observatorum predictorum errorum.
Item, quod renuati [?] omnes vel quasi due partes ordinis scientes dictos errores corrigere neglexerunt.
Item, quod sancte matri Ecclesie nunciare neglexerunt.
Item, quod non recesserunt ab observancia predictorum errorum et communione dictorum fratrum, licet facultatem habuissent recedendi et predicta faciendi.
Item, quod multi fratres de dicto ordine propter feditates et errores ejusdem ordinis exierunt, nonnulli ad religionem aliam transeuntes et nonnulli in seculo remanentes.
Item, quod propter predicta et singula granda scandala contra dictum ordinem sunt exorta in cordibus sublimium personarum eciam regum et principum et fere tocius populi Christiani generata.
Item, quod predicta omnia et singula sunt nota et manifesta inter fratres dicti ordinis.
Item, quod de hiis est publica vox, opinio communis et fama tam inter fratres dicti ordinis quam extra.
Item, quod de majori parte predictorum.
Item, quod de aliquibus.
Item, quod magnus Magister ordinis, visitator et magnus preceptor Cipri et Normanie, Pictavie, et quam plures alii preceptores et non-nulli alii fratres dicti ordinis, premissa confessi fuerunt, tam in judicio quam extra, coram solempnibus personis et in pluribus locis eciam personis publicis.
Item, quod nonnulli fratres dicti ordinis tam milites quam sacerdotes, alii eciam in presencia domini nostri Pape et dominorum cardinalium, fuerunt predicta vel magnam partem dictorum errorum confessi.
Item, quod per juramenta prestita ab eisdem.
Item, quod eciam in pleno consistorio recognoverunt predicta.
Et pour compléter
- Robert Vinas - Le procès des Templiers du Roussillon - Tdo Editions (2009)