(2) Premières réponses

PréambuleMenu MicheletRéponses de Saguardia

Citavit insuper idem officialis auctoritate predicta fratrem Bertholomeum [de ?] Turri presbyterum seu capellanum dicti Templi, ut, incontinenti facta citacione, compareret personaliter coram dicto domino [episcopo ?] et dictis viris providis sibi associatis, apud Trulars, in domo prepositure ejusdem castri de Trulhars ad Elnensem ecclesiam pertinentis. Qui quidem frater Bartholomeus volens parere dicte citacioni de se facte, comparuit die predicta personaliter coram dicto domino episcopo et aliis supra nominatis sibi associatis, in loco predicto de Trulhars, et prestitit ad sancta Dei Evangelia corporaliter juramentum super dictis articulis, et contentis in eis, et super aliis de quibus interrogabitur per eumdem dominum episcopum, puram, meram et plenam dicere veritatem, de se ut principalis, et de aliis sic ut testis. Et lectis sibi articulis predictis et expositis in vulgari, primo super primo articulo interrogatus per dictum dominum episcopum, respondens per juramentum, negavit ipsum primum articulum, et omnia et singula contenta in eo. In quo quidem articulo agitur quod in recepcione ipsorum fratrum ipsi fratres abnegant Christum, vel Jhesum, vel crucifixum : Addens quod ipse totis temporibus vite sue non audivit fieri mencionem de contentis in dicto articulo, nisi ab eo tempore citra quo capti fuerunt fratres ordinis supradicti.

Super secundo articulo interrogatus, negavit prorsus contenta in eo.

Ad tercium articulum respondens, negavit similiter contenta in eo.

Ad III - VI articulos negavit.

Ad VII articulum respondens, negavit eum et omnia et singula contenta in eo. Interrogatus, juxta tenorem dicti articuli, si credit Christum Jhesum Dei filium esse, et in sua humanitate quam sumpsit de utero Virginis matris sue passum esse, mortuum et sepultum, et die tercia a mortuis surrexisse, et utrum predicta fuerit ipse passus pro suis an vero pro nostris peccatis ; ad que respondit se credere firmiter et nullatenus dubitare quod dictus Dominus Jhesus Christus sit et fuerit Verbum Dei Patris, et humanam naturam sumpserit et traxerit de sacro utero beatissime Marie semper Virginis matris sue, in quo sine virili semine de Spiritu Sancto fuit conceptus, et passus non pro suis peccatis, sed pro nostris, et a mortuis die tercia surrexisse.

Ad VIII - XIX articulos negavit.

Ad XX articulum respondens, negavit eum et omnia et singula contenta in eo, adiciens quod quocienscumque ipse missas celebravit, ipse dixit illa verba [per que ef]ficitur corpus Christi et ejus sanguis preciosus.

Ad XXI - XXIIII articulos negavit.

Ad XXV articulum respondens, negavit [cum la]ycus fuerit visitator. Sed si presbiter fuerit, quamvis non viderit aliquem [visitatorem qui] esset presbiter, credit quod posset absolvere a peccatis, de licencia tamen sui superioris prelati.

Ad XXVI - XXVIII articulos negavit.

Ad XXIX articulum respondens, negavit eum et omnia et singula contenta in eo, nec credit nec est fides ejus quod dictus Magister confessus fuerit contenta in articulo supradicto, salvo tamen honore et reverencia domini nostri summi pontificis et fratrum ejus dominorum cardinalium, de quibus agitur in articulo.

Ad XXX articulum respondens, negavit contenta in eo, excepto quod, post recepcionem, recipiens osculatur in ore tantum receptum in fratrem.

Ad XXXI - XXXIII articulos negavit.

Ad XXXIIII articulum respondens, confitetur ipsum articulum et contenta in eo, eo modo qui sequitur, quod recipiens facit jurare receptum quod pro alio ordine majori vel minori non exeat nec relinquat ordinem Templariorum.

Ad XXXV articulum respondens, confitetur ipsum et contenta in eo. Sed racionem quare sunt professi incontinenti recepti in dicto ordine dixit se nescire ; sed sic habetur de more et observata consuetudine dicti Templi.

Ad XXXVI articulum respondens, dixit quod recepciones fratrum dicti ordinis fiunt ubicumque eos fieri contingit, omnibus exclusis, exceptis fratribus dicti ordinis, clausis januis loci ubi capitulum fit pro recepcione fratrum ; et idem fieri consuevit in dicta dom o Mansi Dei, quandocumque ipsos fratres facere contingat capitula super quibuslibet actibus ; ipse tamen, ut dixit, non vidit fieri capitulum nisi in ecclesia domus Mansi Dei.

Interrogatus qua hora diei ipsi fratres tenent et faciunt capitula pro recipiendis fratribus, dixit quod, celebrata prius missa, et invocata Spiritus Sancti gracia per sacerdotem qui missam celebravit, frater capellanus dicti ordinis dicit : «Veni, Sancte Spiritus» cum oracione, Deus qui corda fidelium. Quibus dictis, dicti fratres presentes inibi et sedentes tenent sua capitula, et faciunt recepciones fratrum qui recipiendi sunt : et hec vidit servari in dicta ecclesia Mansi Dei decies et pluries.

Ad XXXVII articulum respondens, dixit se nescire pro certo aliqua de contentis in ipso articulo. Dixit tamen se credere quod gentes que loquebantur quare ita secrete et clausis januis fiebant recepciones fratrum quod haberent suspicionem contra eos, sed non juste.

Ad XXXVIII articulum respondens, dixit ut supraproxime.

Ad XXXIX - XLIII articulos negavit.

Ad XLIIII articulum respondens, de se ipso negavit ipsum articulum et contenta in eo. Quantum erat ad alios fratres, dixit se nescire, imo expresse dixit se credere nullum ex fratribus dicti ordinis hoc fecisse, cum in committentes illud peccatum, tanquam in filios diffidentie, descendat et veniat ira Dei.

Ad XLV articulum respondens, ut in proximo articulo.

Ad XLVI articulum respondens, negavit eum et omnia et singula contenta in eo, dicens eciam se nunquam audivisse dici aliqua de contentis in dicto articulo.

Ad XLVII - L articulos negavit.

Ad LI articulum respondens, dixit se de nullo fratrum dicti ordinis... e contenta in dicto articulo unquam fecisse.

Ad LIII - LVII negavit.

Ad LVIII articulum respondens, negavit contenta in eo, excepto quod confessus est ipsos fratres et se ipsum portare cingulos cordularum de filo lineo supra camisiam.

Interrogatus propter quam causam ipsi fratres portant dictum cingulum, dixit se credere quod ideo portant, et ipse dixit de se ipso assertive, quod ipse portat cingulum ideo quod scriptum est in Evangelio Luche : «Sint lumbi vestri precincti, etc.,» addens quod dictum cingulum portavit et hodie portat a tempore sue recepcionis citra, et dixit ipsum cingulum esse de observantia dicti ordinis, ab ejus fratribus singulis sic portari.

Ad LIX articulum respondens, dixit quod cordule sive cinguli traduntur eisdem fratribus cujusvis longitudinis, sicut placet portanti, salvo quod nullum ydolum tangitur neque cingitur cum cordula sive cingulo supradictis.

As LX articulum respondens, negat prorsus contenta in eodem articulo.

Ad LXI articulum respondens, dixit quod in recepcione fratrum dicti ordinis, injungitur ipsis receptis quod continue portent cingulum lineum de die et de nocte. Dixit tamen quod ex dicta cordula nunquam tangitur aliquod ydolum, nec cingitur ex eadem.

Ad LXII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra.

Ad LXIII articulum respondens, negavit eum et contenta in eo simpliciter, sicut jacet.

Ad LXIIII articulum respondens, negavit eum.

Ad LXV articulum respondens, negavit eum, dicens quod modis predictis nullus unquam recipitur, nec fuit usquam quisquam receptus quod ipse sciat vel credat, exceptis a se superius confessatis.

Ad LXVI articulum respondens, negavit ipsum et contenta in eo, dicens se non credere unquam factum fuisse de aliquo fratre ex causa in dicto articulo contenta.

Ad LXVII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra.

Ad LXVIII articulum, respondens, dixit ut in LXVI articulo.

Ad LXIX articulum respondens, dixit quod in recepcione fratrum dicti ordinis injungitur a recipientibus ipsos, propter juramentum prestitum a receptis, quod perpetuo secrete teneant omnia que fiant in capitulis eorumdem ; aliter negat predictum articulum.

Ad LXX articulum respondens, negavit eum simpliciter, prout jacet.

Ad LXXI articulum respondens, dixit quod cum recepciones fratrum fiunt in capitulis dicti Templi, injungitur eis qui recepti sunt ut omnia et singula que in capitulis acta sunt et agenda secreta teneant.

Ad LXXII articulum respondens, dixit verum esse quod precipitur fratribus presentibus in ipsis capitulis quod non audeant loqui aliis fratribus ejusdem ordinis, nisi tamen illis fratribus qui in ipsis capitulis affuerunt. Ipse tamen frater Bartholomeus qui hec loquitur nusquam fuit, ut dixit, in aliquibus capitulis nisi in dicta domo Mansi Dei diocesis Elnensis, et idem credit fieri et servari in ceteris capitulis dicti Templi.

Ad LXXIII articulum respondens, negat ipsum articulum, sicut jacet, adiciens se nunquam vidisse dici vel fieri contenta in eo.

Ad LXXIIII articulum respondens, dixit... re, et sic retro fuisse servatum inter fratres dicti ordinis, quod quocienscumque aliquem vel aliquos fratrum... contingat velle confiteri peccata sua, injungitur eis ut fratri capellano ejusdem ordinis quem [in] promptu habere possunt sua confiteantur peccata ; quando vero dicti fratris capellani pro peccatis [ipsorum con]fitendis presenciam habere non possunt, datur eis facultas libera adeundi fratres Minores, [vel Predicat]ores, vel in eorum deffectu presbiterum secularem ejusdem diocesis, cui vel quibus sua peccata valeant confiteri... penitentiam recipere salutarem et injunctam servare.

Ad LXXV articulum respondens, dixit se [non vi]disse nec scivisse nec audivisse fratrem vel fratres Templi aliquem vel aliquos errores de quibus agitur in preambulis articulis commisisse. Quapropter negligencia imputari non potuit nec debuit cuique fratrum dicti ordinis, si locus correctioni predicte non fuit.

Ad LXXVI articulum respondens, dixit quod ideo non nunciarunt Ecclesie sancte Dei, quod nec scit nec credit aliquos errores contra fidem catholicam fuisse commissos inter fratres ordinis dicti Templi.

Ad LXXVII articulum respondens, negavit dictum articulum et contenta in eo.

Ad LXXVIII articulum respondens, negavit dictum articulum et contenta in eo. Dixit tamen quod, quando fratres recipiuntur ad dictum ordinem, injungitur eis servare bonos mores et bonas consuetudines dicti ordinis presentes et futuros, et malos vitare. Ad LXXIX articulum respondens, negat eum.

Ad LXXX articulum respondens, negat eum, exceptis per eum confessatis supra.

Ad LXXXI articulum respondens, negavit eum et contenta in eo omnia et singula, salvis a se superius confessatis.

Ad LXXXII articulum respondens, dixit nec se scire nec credere contenta in eo, salva excellencia domini nostri summi pontificis, et reverencia fratrum ejus.

Ad LXXXIII articulum respondens, dixit se non credere neque scire aliqua de contentis in eo, salva excellencia ejusdem domini nostri pape et fratrum ejus honore.

Ad LXXXIIII articulum respondens, dixit ut in proximo articulo supra.

Ad LXXXV articulum respondens, dixit se nec scire nec credere aliquid de contentis in eo.

Ad LXXXVI articulum respondens, dixit quod ipse qui loquitur fuit receptus in domo Mansi Dei, per fratrem Raymundum de Baco tunc preceptorem ejusdem domus, in vigilia Natalis Domini proxime preterita fuerunt XXIX anni elapsi, astantibus et presentibus in ipsa recepcione fratribus Petro de Camporotundo, Jacobo Olerii, Arnoldo Rocha camerario dicte domus, et pluribus aliis de quibus non recordatur, qui mortui sunt, et fratre Jordano et fratre Arnoldo Canicii et fratre Symone, nunc viventibus, ordinis supra dicti. Modus autem sue recepcionis et aliorum, quos ipse vidit recipi in eadem domo Mansi Dei, fuit observatus per receptores per modum qui sequitur. Videlicet quod tempore quo ipse qui loquitur fuit receptus in fratrem dicti ordinis apud domum Mansi Dei, frater Raymundus de Baco preceptor tunc dicte domus intravit ecclesiam seu capellam dicte domus, cum ceteris fratribus qui in ipsa domo tunc erant, ipso fratre Bartholomeo qui loquitur, jam tunc presbitero existente et remanente extra capellam predictam. Et post paululum venerunt ad ipsum qui loquitur duo fratres senes dicti ordinis, de nominibus quorum dixit se ad plenum non recordari, et introduxerunt ipsum qui loquitur in quamdam cameram que est juxta ecclesiam, in qua jacet frater capellanus dicte domus ; ubi dixerunt ipsi qui loquitur multas asperitates ordinis, et an ipse qui recipi debebat haberet membra sua sana, et utrum esset excommunicatus, et utrum esset obligatus creditoribus ; et an votum emisisset intrandi alium ordinem seu religionem, et multa alia que continentur in quodam libro qui appellatur liber Statutorum et regula ordinis Templariorum. Et cum ipse qui loquitur ad omnia respondisset, et docuissent eum quid haberet dicere preceptori, introduxerunt eum in ecclesiam ubi erat dictus preceptor cum fratribus ubi tenebant capitulum pro predictis, clausis januis ecclesie supradicte, et flexis genibus et complosis manibus coram eo, dixit ipse qui recipiendus erat : «Domine, Deo et beate Marie Virgini, et vobis et omnibus..... supplico me recipi in hoc ordine in socium et in fratrem proprie, ad serviendum Deo, pro anima mea sal[vanda re]liquum vite tempus mee volo expendere ad laudem Dei, et sibi in hoc ordine perpetuo famulari.» Et... dictus preceptor jussit eundem fratrem qui loquitur exire ecclesiam, et post modicum tempus fecit [ipsum vo]cari et ad se venire. Multa eciam alia in dicta ejus recepcione fuerunt dicta, prolata et ordinata per dictum preceptorem, et ad ea responsa data per ipsum fratrem Bartholomeum receptum, sicut in quodam libro continente regulam dicti ordinis latius continetur. Quem inquam librum idem frater Bartholomeus capellanus fecit de dicta domo Mansi Dei per quendam juvenem aportari, et presentari eidem domino episcopo Elnensi et canonicis Elnensis ecclesie predictis, necnon viris religiosis Predicatoribus et Minoribus predictis secum inquirentibus et astantibus, quorum nomina in exordio hujus enqueste sunt superius interserta. Liber autem predicte regule sic incipit in romano : Quan alcum proom requer la compaya de la Mayso.

Similiterque vidit fieri recepcionem aliorum fratrum sacerdotum et secularium personarum, de recepcione quorum ordo et modi scripti sunt in dicto libro statutorum et regule supradicte. De temporibus autem recepcionis aliorum qui recepti fuerunt post recepcionem ipsius qui loquitur, dixit se non plene recordari. De personis vero eorum quos ipse vidit recipi, dixit quod vidit recipi fratres Bernardum Guerrerii presbiterum tunc, Raymundum Sapte, Johannem de Rosis, Johannem Coma tunc presbiteros, et fratres nunc ordinis supradicti. Vidit eciam recipi fratres laycos milites Bertrandum de Rippisaltis, Bernardum de Miliariis, et multos alios milites et non milites, de nominibus quorum dixit se non plene recordari. Qui fuerunt recepti diversis temporibus ad predictum ordinem in ecclesia predicta per diversos preceptores, videlicet per dictum fratrem Raymundum de Baco, et per fratrem Raymundum de Benaies, et per fratrem Arn. de Torrosella, et per fratrem G. de Abelars, et per fratrem Raymundum de Gardia, quem videt nunc et vidit ejusdem domus presentem et ultimum preceptorem.

Ad LXXXVII articulum respondens, negavit predictum articulum et omnia et singula contenta in eo, et dixit se nichil scire penitus de contentis in eo nec credere.

Ad LXXXVIII et ultimum articulum respondens, dixit se nescire que capita illa sint de quibus agitur in articulo ; nec usquam nunc in ordine Templi unquam audivit mentionem fieri de eisdem, nec illa vidit, nec quemquam audivit loquentem vel mencionem sibi facientem de illis capitibus maledictis. Nec scit ubi illa sint, nec retro fuerint ; ymo credit illa in nullo loco fore in toto mundo, nec olim fuisse apud Templarios, nec apud fideles aliquos Christianos.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri [inquisicio ?] generalis, prout visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis viris, inquirentibus ? pariter eum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire.



II. Frater Petrus Bleda ordinis Templi et domus Mansi Dei predicte, juratus, ut principalis de seipso, et ut testis de aliis, super articulis super quibus interrogabitur plenam, meram et puram dicere veritatem, dixit et deposuit ut sequitur :

Expositis primo sibi articulis in vulgari : super primo articulo dixit et negavit eum, et omnia et singula contenta in eo.

Ad II - IIII articulos inclusive respondens, interrogatus cum diligencia, negavit eos et omnia et singula contenta in eis.

Ad V - VII articulos inclusive respondens interrogatus, negavit eos et omnia et singula contenta in eis, asserens Christum passum fuisse pro redemptione humani generis, non pro sceleribus ipsius Christi Jhesu.

Ad VIII articulum respondens, negavit ipsum et omnia et singula contenta in eo.

Ad IX - XIII articulos inclusive diligenter interrogatus, negavit eos et omnia, et singula contenta in eis.

Ad XIV - XIX articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus, negavit eos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XX - XXIX articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus, negavit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod si Magister major ordinis Templi confessus est predicta, sicut in articulis continetur, quod non credit idem frater Petrus, mentitus est idem Magister major Templi per gulam suam falso modo.

Ad XXX - XXXIII articulos inclusive respondens, dixit contenta in eis falsa esse, salvo et excepto quod recipiens osculalur fratrem noviter receptum in ore tantum, in signum bone fidei et fraterne dilectionis.

Ad XXXIIII articulum respondens, dixit quod recepti in fratres dicti ordinis jurant tempore sue recepcionis quod non exibunt nec relinquent ordinem Templariorum pro alio majori vel fortiori, vei pro minori vel debiliori ordine.

Interrogatus quare dictum sacramentum prestant, cum sit contra interdictum juris, dantis licenciam receptis ad religionem aliquam ut intra annum, vel in fine anni, probata asperitate suscepte religionis, illam relinquant si velint, et adseculum revertantur intra annum, post annum vero possint ad aliam religionem approbatam, strictiorem tamen, propria voluntate transire absque licencia rectoris prime religionis ? dixit quod sancti patres fundatores ordinis dicti Templi sic statuerunt, et ita scriptum est, ut dixit, in libro statutorum et regule ordinis supradicti.

Ad XXXV articulum respondens, dixit vera esse contenta in eo. Interrogatus de sentencia, respondit et racionem assignat que in regula continetur.

Ad XXXVI et XXXVII articulos inclusive interrogatus respondens, confessus est contenta in eis vera esse, et predicta sic vidit de seipso fieri et de quibusdam aliis observari.

Ad XXXVIII articulum respondens, dixit se non credere quod aliqua sinistra suspicio pro dicta clandestina recepcione fratrum haberi debeat a quocumque bono homine, cum... nil mali fiat, ut dixit, et si forte contrarium suspicentur, credit eos peccare, et Dominus parcat [eis ?].

Ad XXXIX articulum respondens, dixit ut inproximo arti[culo preceden]ti.

Ad XL - XLV articulos inclusive respondens, dixit, negavit eos et omnia et singula contenta in eis. Interrogatus quo modo scit quod predicta in articulis predictis contenta careant veritate, ut dixit, respondit se, cum sit de dicto ordine, nusquam illa patrasse, nec ad ea committenda rogatum vel vocatum fuisse per aliquem de dicto ordine, nec vidit nec audivit nec scivit quemquam aliqua facere de predictis.

Ad XLVI - LXX articulos inclusive interrogatus respondens, dixit contenta omnia et singula in eis non esse vera, nec se scire nec credere vera esse, salvo quod confessus est quod incontinenti post recepcionem fratrum dicti ordinis, ipsi recepti in fratres recipiuntquilibet unum, cingulum de filo lineo vel de lana, sicut magis eis placet, et ejus longitudinis quam volunt, et perpetuo dum vivunt portant cingula sive cordulas die nocteque, et ipsis cingulis cinguntur ; non tamen ydola cinguntur vel tanguntur cum eis, addens quod illas cordulas sive cingula portant in signum castitatis.

Ad LXXI articulum interrogatus respondens, dixit contenta in ipso articulo vera esse.

Ad LXXII articulum interrogatus respondens, dixit quod fratres qui interfuerunt et intersunt capitulis eorum possunt inter se loqui de factis et tractatis et dictis in ipsis capitulis, aliis autem fratribus qui non interfuerunt non audent revelare predicta.

Ad LXXIII articulum respondens, negavit eum et contenta in eo.

Ad LXXIIII articulum respondens, negavit eum, adiciens quod licitum est ipsis fratribus confiteri vel sacerdotibus dicti ordinis, vel fratribus Minoribus vel Predicatoribus, peccata sua.

Ad LXXV - LXXX articulos inclusive diligenter interrogatus, negavit eos et omnia et singula contenta in eis.

Ad LXXXI articulum respondens, negavit omnia et singula contenta in eo, exceptis a se superjus confessatis. Interrogatus quid est fama, dixit se nescire.

Ad LXXXII articulum respondens, dixit se non credere aliqua de contentis in eo, neque scire aliquid de eodem verum ; si aliqui fratres ejusdem ordinis contenta in dicto articulo sint confessi vel aliqua de contentis in eo, dixit ipsos falsa dixisse et mentitos esse per gulas.

Ad LXXXIII - LXXXV articulos inclusive interrogatus respondens, dixit se receptum fuisse in ordine dicti Templi apud Alfambre in Aragonia, in capella ejusdem castri de Alfambre, per fratrem Jacobum Davila tunc comendatorem dicti castri, cum voluntate Magistri de Aragonia, Dominica precedente festum sancti Martini proxime preteriti fuerunt XII anni elapsi, presentibus et ibidem astantibus Guillelmo de Juneda, Berengario de Montepavono, Dominico de Barbastre, Sancio Anessa, Petro Gardiola fratribus dicti ordinis. Modus autem recepcionis ipsius, et aliorum quos recipi vidit, in fratres dicti ordinis, est qui sequitur ; talis videlicet in effectu qualem ipsum recitavit et dixit frater Bartholomeus testis proximus et precedens, in deposicione quam fecit in ipso articulo superius, et qualis etiam scriptus est in libro continente statuta et regulam ordinis dicti Templi ; quem si[quidem librum ?] dictus frater Bartholomeus exhibuit, prout credit, dicto domino Elnensi episcopo, ut superius in dicta ejus deposicione [continetur ?].

Ad XXVII et LXXXVIII articulos respondens interrogatus, dixit se nescire aliqua vel aliquid de contentis in ipsis ; super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisicio generalis, prout visum fuit, dicto domino episcopo, et predictis aliis dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire.



III. Frater Jordanus de Pulcrovisu ordinis dicti Templi, et domus Mansi Dei predicte, juratus, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, super articulis super quibus interrogabitur plenam, meram et puram dicere veritatem, dixit et deposuit ut sequitur :

Expositis primo sibi articulis in vulgari, super primo, II, III - XV articulis inclusive, sigillatim et singulariter, diligenter interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis. Dixit tamen quod a tempore citra quo ipse frater Jordanus et alii fratres ordinis dicti Templi Elnensis diocesis fuerunt capti, ocasione criminum contentorum in ipsis articulis, ipse qui loquitur audivit aliquos loquentes quod rumor et murmur gentium fuit contra ipsos de predictis ; adiciens se credere quod idem rumor non processit a veridicis sed a falsis et inimicis ordinis supradicti. Dixit eciam se non recordari a quibus audivit predictum murmur fieri sive dici.

Ad XVI - XXVIII articulos inclusive, et eorum singulos sigillatim et singulariter, diligenter interrogatus, negavit omnia et singula contenta in eis ; adiciens se credere sacramentum altaris et alia sacramenta Ecclesie, prout Romana Ecclesia hoc tenet et docet, et idem quod de se credit de omnibus et singulis fratribus dicti Templi.

Ad XXIX articulum respondens, dixit se nec scire nec credere contenta in eo, salva sanctitate domini nostri pape et fratrum ejus honore ; et si ipse Magister confessus fuit contenta in ipso articulo, confessus est falso modo et mentitus est, sicut dixit et credit.

Ad XXX - XXXIII articulos inclusive respondens, singulariter et districte, diligenter interrogatus, dixit et negavit omnia et singula contenta in ipsis articulis et eorum singulis, salvo quod confessus est idem frater Jordanus quod recipiens et receptus in dictum ordinem se ad invicem osculantur in ore tantum ; et hoc servari vidit in recepcione multorum fratrum, quos recipi vidit in domo Mansi Dei ad ordinem supradictum.

Ad XXXIIII - XXXIX articulos inclusive respondens singulariter singulis, et confessus est quod fratres recepti in dicto ordine Templi promittunt, per juramentum a se prestitum, se non exire nec relinquere ipsum ordinem pro quovis alio ordine majori vel minori. Item confessus est quod ipsi fratres recepti incontinenti post recepcionem habentur pro professis. Item confessus est quod recepcio ipsorum fratrum quos recipi vidit in ordine supradicto facta fuit, et eam fieri vidit de multis fratribus in dicta ecclesia Mansi Dei, clausis januis ipsius ecclesie, et expulsis omnibus preter fratres ordinis supradicti. Ad id vero quod de vehementi suspicione in articulo exprimitur, respondit et dixit murmur fieri inter gentes, et quod multi interrogaverunt ipsum qui loquitur quare ita secrete fiebat recepcio ipsorum fratrum. Quibus ipse respondit quod sic erat statutum per eos qui statuerunt ordinem supradictum.

Ad XL - XLV articulos inclusive respondens singulariter singulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XLVI - LXXIIII articulos inclusive respondens singulariter et sigillatim singulis, negavit omnia et singula contenta in eis, salvo quod confessus est quod in ipsa recepcione injungitur ipsis fratribus receptis perpetuo et sine intermissione dictis cordulis sive cingulis cingantur super camisiam, ad designandum castitatem ; negavit tamen quod dictis cordulis sive cingulis cingantur vel tangantur ydolum vel ydola, nec aliqua capita, sicut in articulis continetur, dicens se nunquam vidisse aliquod ydolum, nec scit quod sit, sed credit quod nichil. Item confessus est quod in recepcione fratrum dicti ordinis injungitur eis virtute sacramenti a se prestiti quod secreta teneant illa que in capitulis eorum aguntur et fiunt, et sic ex consequenti eorum recepcio tenenda est in secreto.

Ad LXXIIII articulum respondens, negavit ipsum. Dixit tamen quod licet ipse qui loquitur, ex precepto sui superioris, non habuerit expresse quod confiteretur vel non confiteretur nisi fratribus dicti ordinis, ipse tamen, quandiu habere potuit oportunitatem confitendi sua peccata fratribus capellanis sui ordinis, eis confitebatur ; in deffectu autem eorum confitebatur et confessus est fratribus Predicatoribus vel Minoribus, vel eciam presbiteris secularibus habentibus a suis superioribus licenciam audiendi confessiones et salutares penitencias injungendi. Quantum ad alios vero fratres ejusdem ordinis, nescit quem confessorem pro suis peccatis audiendis eligunt ; sed credit de aliis fratribus idem quod et de se nunc proxime est confessus. Dixit eciam nusquam sibi fuisse vetitum, nec aliis fratribus, a suis superioribus quin quemvis sibi possint et velint eligere confessorem.

Ad LXXV - LXXXI articulos inclusive respondens singulariter singulis et districte, negavit omnia et singula contenta in eis, adiciens se nescire nec credere quod aliqui de predictis erroribus sint comissi vel fiant per aliquem fratrem ordinis supradicti.

Ad LXXXII - LXXXV articulos inclusive respondens, dixit se credere confessiones factas per fratres dicti ordinis Templi coram sanctissimo domino nostro domino Clemente Dei gratia sacrosancte Romane Ecclesie summo pontifice factas fuisse, sicut idem dominus noster summus pontifex, in sua littera missa reverendo patri in Christo domino Narbonensi archiepiscopo et ejus suffraganeis Narbonensis provincie, asserit et fatetur, et idem credit de confessionibus factis per Magistrum et fratres ejusdem ordinis coram dominis cardinalibus, de quibus fit specialis mentio in papali littera supradicta. Verumtamen dixit idem frater Jordanus quod, salva sanctitate et excellentia ejusdem domini nostri summi pontificis, necnon et reverencia dictorum dominorum cardinalium, quod confessiones facte per Templarios non continent veritatem ; ymo carent primordio veritatis et in se continent falsitatem, in eo quod dicti fratres, confitentes errores de quibus agitur in articulis et litteris papalibus per dictum ordinem et per fratres ejus fuisse comissos, asserunt falso modo.

Ad LXXXVI articulum interrogatus, dixit se fuisse receptum in fratrem dicti ordinis Templi per fratrem Raymundum de Baco tunc preceptorem domus Mansi Dei, in ecclesia ipsius domus, ubi ipse qui loquitur vidit alios plures recipi ultra quam decem tempore citra quo factus est frater ipsius ordinis ; et fuit receptus in die Dominica circa festum sancti Martini proxime preteriti fuerunt XXXV anni vel circa, presentibus et ibidem astantibus Arnaldo Rocha cambrerio, Raymundo Saqueti, Johanne Saqueti, Symone Agus... Petro de Villanova et pluribus aliis fratribus ordinis dicti Templi. De modo autem sue recepcionis et aliorum quos recipi vidit in fratres in dicta domo Mansi Dei, dixit idem in omnibus in effectu quod primus testis deposuit in eodem articulo, et ut continetur in libro exhibito regule ordinis supradicti.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens, dixit se non credere errores de quibus agitur in eisdem nunquam habuisse inicium ab homine Christiano, nec ab aliquo alio ; quia non credit dictos errores aliquo tempore fuisse comissos nec a fratribus dicti Templi, nec eciam a quocumque. Capita autem vel ydola de quibus agitur in dictis articulis nec vidit, nec scivit temporibus vite sue, nec quemquam confratrem vel alium de eis, ubi sint vel fuerint, audivit loquentem nec mencionem aliquam facientem ; ymo negat penitus et non credit predicta contenta in articulis fore vera. Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout visum fuit dicto domino episcopo Elnensi, et predictis aliis dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire.

Anno quo supra, XVII kalendas februarii.



IIII- Frater Bernardus Guerrerii ordinis dicti Templi, et capellanus capelle domus Mansi Dei, juratus, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, super articulis super quibus interrogabitur plenam et puram dicere veritatem, dixit et deposuit ut sequitur :

Expositis primo sibi articulis in vulgari, ad primum, II - XV articulos inclusive interrogatus singulariter et sigillatim, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XVI - XXVIII articulos inclusive respondens sigillatim super singulis, negavit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens quod ipse qui loquitur qui presbiter est, et erat antequam esset receptus in fratrem dicti ordinis, dixit in canone misse, quandiu missas celebravit, verba ordinata per que conficitur corpus Christi, exprimens et declarans coram nobis inquisitoribus in presenti sua deposicione ipsa verba canonis in hunc modum : «Hoc est enim corpus meum.» Credens, ut dixit, quod ceteri presbiteri dicti ordinis idem faciant sicut ceteri omnes presbiteri Christiani ; adiciens eciam quod aliquis preceptor vel quivis alius frater dicti ordinis non fecit sibi preceptum de obmittendis dictis verbis ; nec audivit ab aliis interdici quominus dicta verba tam sacratissima tamque summe necessaria et salubria dicerentur, licet idem qui loquitur viderit presbiteros recipi in fratres ordinis supradicti, quibus nunquam audivit a superiore, vel ab alio Templario aut quocumque alio interdici. Adjecit eciam se credere sacramentum altaris, et alia sacramenta Ecclesie, sicut quivis alius fidelissimus Christianus credit et debet credere sacramenta Ecclesie ad animarum fidelium [salutem ?] esse prodita et a Romana Ecclesia pro fidelibus introducta.

Ad XXIX articulum respondens, dixit contenta in ipso articulo se non credere vera esse ; et si forte confessus fuit ipse Magister de quo in articulo agitur confessus fuit, ut ipse qui loquitur credit, non est confessus veritatem.

Ad XXX - XXXIII articulos inclusive respondens, dixit sigillatim et districte, negavit omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod receptus quilibet in ipso ordine osculatur ipsum recipientem in ore tantum. Et hoc dixit ipse qui loquitur se scire ideo quia vidit plures fratres recipi in ordine supradicto, qui osculabantur tantum in ore ipsum recipientem, ut supra deposuit.

Ad XXXIIII articulum respondens, dixit et confessus est quod recipiens fratrem aliquem in dicto ordine facit illum jurare quod ipsum ordinem non exeat, vel relinquat pro majori vel minori ordine ; et hoc dixit expressum esse in libro statutorum et regule ordinis supradicti, absque licencia illius qui licenciam dare posset. Interrogatus de quo intelligunt qui licenciam possit dare, dixit quod de domino papa vel de Magistro majori ordinis supradicti.

Ad XXXV articulum respondens, confessus est contenta in ipso articulo vera esse. Interrogatus quare ipsi fratres dicti ordinis incontinenti fratres receptos habent pro professis, dixit se nescire reddere rationem, sed quod sic usitatum est in ordine supradicto.

Ad XXXVI et XXXVII articulos inclusive respondens, dixit et confessus est quod de more ipsius ordinis est quando quum fratres alicujus domus seu conventus ejusdem ordinis tenent capitulum pro aliquibus tractatibus, sive pro fratribus recipiendis, sive pro aliis negotiis in communi tractandis, claudunt januas illius loci in quo capitulum tenent. Et hoc idem vidit servari ipse qui loquitur a XII annis citra quibus ipse frater capellanus est ordinis supradicti.

Ad XXXVIII et XXXIX articulos inclusive respondens, dixit quod, antequam ipse esset frater dicti ordinis, audivit aliquos loquentes de dicta secreta recepcione ; sed credit quod aliquis suspicionem malam non habuerit, qui haberet radicem cum Deo et bonum intellectum. Cetera contenta in dictis articulis negavit.

Ad XL - XLV articulos inclusive respondens interrogatus districte et sigillatim, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XLVI - LVII articulos inclusive respondens interrogatus districte et sigillatim, negavit ipsos et omnia et singula contenta in eis.

Ad LVIII - LXX articulos inclusive respondens interrogatus districte et sigillatim, negavit ipsos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod cuilibet recepto in fratrem dicti ordinis injungitur, tempore sue recepcionis, quod perpetuo incessanter portent cingula vel cordulas lineas vel laneas super camisiam, in signum castitatis. Dixit tamen quod predictis cingulis seu cordulis non tanguntur nec cinguntur capita vel ydola, de quibus mentio fit in articulis supradictis.

Ad LXXI, LXXII et LXXIII articulos inclusive interrogatus, dixit et confessus est quod, juxta statutum ipsius ordinis, nullus frater audet revelare alicui ea que fiunt in capitulo ipsorum fratrum, nec de gestis vel dictis eciam in ipso capitulo audent loqui aliis fratribus ejusdem ordinis qui presentes in ipso capitulo non fuerunt. Dixit eciam quod frater qui contrarium fecisse detectus esset, mantello perdito, de ipso ordine expelleretur. Et hoc dixit se scire ideo quia, ut dixit, vidit predicta esse scripta in libro statutorum et regule ordinis supradicti.

Ad LXXIIII articulum respondens, negavit eum et contenta in eo.

Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusive respondens singulariter singulis, negavit eos et omnia et singula contenta in eis, adiciens se credere quod ideo non potuit corrigi nec desinere quod non fuit.

Ad LXXVIII, LXXIX et LXXX articulos inclusive interrogatus, dixit contenta in eis omnia et singula non esse vera ; adiciens quod in statutis dicti ordinis cavetur quod quicumque frater aliquid scienter et injuste acquireret ipsi Templo, quod perderet habitum, et de ipso ordine expelleretur.

Ad LXXXI articulum respondens interrogatus, dixit se nescire nec credere famam esse de predictis a se superius confessatis.

Ad LXXXII articulum respondens interrogatus, dixit se non credere quod aliquis frater dicti ordinis confessus fuerit in judicio vel extra ea de quibus in articulo agitur.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive respondens, credit quod fratres de quibus in papali littera fit mentio confessi fuerint, prout in ipsa littera continetur. Dixit tamen se credere quod predictam confessionem fecerunt falso modo et contra omnem veritatem, et se credere. Dixit ideo quod certus est de se ipso, et de aliis credit cum quibus conversatus est in dicta domo Mansi Dei ordinis supradicti, non comisisse predicta nec aliquid de predictis.

Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod ipse qui loquitur fuit receptus in fratrem dicti ordinis die Dominica ante festum sancti Johannis mensis junii proxime preteritum XII anni sunt elapsi, per fratrem G. de Abelars tunc preceptorem dicte domus Mansi Dei, in capella ipsius domus, presentibus et ibidem astantibus Ar. de Rocha cambrerio, Bartholomeo de Turre capellano, Raymundo Sapte capellano, Raymundo de Sancto Justo milite, et pluribus aliis fratribus ordinis supradicti. De modo autem sue recepcionis et tangentibus ipsam, et aliis omnibus dependentibus ex eadem, dixit in omnibus et per omnia ut primus testis deponens super eodem articulo, et ut continetur in dicto libro per ipsum primum testem exhibito, continente statuta et regulam ordinis supradicti.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens interrogatus, dixit se nec scire nec credere aliquid vel aliqua de contentis in ipsis.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se amplius nichil scire. Anno quo supra, XVI kalendas februarii.



V. Frater Berengarius de Collo miles, ordinis milicie Templi et dicte domus Mansi Dei, juratus ad sancta Dei Evangelia, ut principalis de se ipso, et ut testis de aliis, super articulis supradictis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, et diligenter interrogatus, super primo, II - XV articulis inclusive respondens, negavit omnia et singula contenta in eis ; adiciens quod in honore crucis et crucifixi Jhesu fratres ipsius ordinis adorant crucem ter in anno sollempniter et reverenter, in festis Sancte Crucis mensis septembris et mensis maii, et die Veneris sancta ; et quociens adorant ipsam crucem ipsi fratres in die Veneris sancta, deponunt sotulares quos portant et gladios et cofas lineas et quicquid portant aliud extra caput ; dicens eciam quod, ob reverenciam crucifixi Domini Jhesu, omnes fratres dicti ordinis portant in clamyde crucem. Et sicut Christus Jhesus effudit sanguinem proprium in cruce pro nobis, in illa significatione fratres dicti ordinis portant crucem panni rubei in clamide, ut effundant suum sanguinem proprium contra hostes Christi Sarracenos in terra transmarina, et alibi contra hostes fidei Christiane.

Ad XVI - XIX articulos inclusive diligenter interrogatus respondens sigillatim super singulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis ; adiciens quod si magnus Magister dicti ordinis predicta vel aliqua de predictis confessus est de se ipso dixitque, mentitus est falso modo, ut credit.

Ad XXX - XXXIII articulos inclusive diligenter interrogatus respondens sigillatim super singulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod in recepcione fratrum dicti ordinis, recipiens et receptus deosculantur se in ore tantum, et in nulla alia parte corporis.

Ad XXXIIII - XXXIX articulos inclusive respondens interrogatus super singulis sigillatim, dixit et confessus est quod, juxta statuta dicti ordinis, injungitur ipsis fratribus receptis noviter, in sua recepcione, per a se prestitum sacramentum, quod ipsum ordinem non exeant nec relinquant pro majori, vel fortiori, vel minori, vel debiliori ordine, sine licencia ejus qui dare potest eis licenciam exeundi. Item confessus est quod fratres incontinenti post recepcionem suam habentur pro professis. Item confessus est quod in recepcione suorum fratrum nulli sunt nisi fratres dicti ordinis, et quod eorum recepcio non fit nisi in capitulo et in presencia fratrum loci in quo recipiuntur, et clausis januis ejusdem loci. Cetera contenta universa et singula in ipsis articulis negavit esse vera.

Ad XL - XLV articulos inclusive interrogatus singulariter et sigillatim super ipsis articulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis vera esse.

Ad XLVI et LXXIII articulos inclusive diligenter interrogatus singulariter sigillatim super singulis, negavit ipsos et omnia et singula contenta in eis vera esse, salvo et excepto quod confessus est quod injungitur ipsis fratribus in sua recepcione quod perpetuo portent incessanter cingula sive cordulas lineas sive laneas super camisiam ad designandum castitatem. Negavit tamen quod de dictis cordulis seu cingulis non cinguntur seu tanguntur capita ydolorum nec pars aliqua eorumdem. Item confessus est quod injungitur ipsis fratribus in sua recepcione quod ea que fiunt vel in suis capitulis nulli debeant revelare, nec eciam fratribus ejusdem ordinis, nisi illis qui interfuerunt in ipsis capitulis. Illi autem qui interfuerunt dictis capitulis possunt inter se conferre de dictis actis vel agitatis in capitulis prelibatis. Et hoc fit, ut dixit, ad vitandas discordias inter eos. De pena autem que infligitur ipsis revelantibus secreta capituli, dixit se nichil scire. Dixit tamen quod ipsa pena continetur, ut credit in statutis sive regula dicti Templi.

Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et confessus est quod ipse qui loquitur idem servari vidit per plures fratres ejusdem ordinis, qui quandiu possunt habere fratrem capellanum sui ordinis, confitentur sibi peccata sua. Ubi vero ipsum habere non possunt, possunt alii cuilibet presbitero religioso approbate religionis vel seculari sua confiteri peccata, et ab ipso recipere penitenciam salutarem, et sic vidit observari inter dictos fratres postquam fuit in dicto ordine nec aliter prohiberi.

Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusive diligenter interrogatus singulariter et sigillatim, negavit ipsos et omnia et singula contenta in eis, adiciens se nec scire nec credere quod errores predicti sint vel fuerint in ordine supradicto, et ideo correctione non indigent si nequeant inveniri, nec debuit fieri de illis, cum non essent, denunciatio aliqua Ecclesie sancte Dei.

Ad LXXVIII - LXXXI articulos inclusive diligenter interrogatus singulariter et sigillatim, negavit ipsos et omnia et singula contenta in eis.

Ad LXXXII articulum diligenter interrogatus, respondit et dixit quod si aliqui fratres dicti ordinis confessi fuerunt contentos errores in preambulis articulis insertis in litteris papalibus, dixit se credere ipsos confitentes malo et falso modo confessos fore, et quod per gulas suas mentiti sunt confitendo.

Ad LXXXIII - LXXXV articulos inclusive respondens interrogatus, credit quod fratres de quibus in papali littera fit mencio confessi fuerunt prout in ipsa littera continetur. Dixit tamen se credere quod predictam confessionem fecerunt falso modo et contra omnem veritatem, et hoc dixit se credere ideo quia certus est de se ipso, et de aliis credit sicut de se, cum quibus conversatus est in dicta domo Mansi Dei ordinis supradicti et alibi fratres dicti ordinis non comisisse predicta.

Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod frater B. de Cardona magister quondam Aragonie ordinis dicti Templi apud Miravetum, qui locus est dicti Templi et est in Catalonia, recepit ipsum fratrem Berengarium et Bernardum Gaucerandi, Geraldum de Rochamora et multos alios milites et non milites, usque numerum IX vel X, in fratres ordinis supradicti, in festo sancti Laurentii proxime preterito, ut credit, fuerunt novem anni elapsi vel circa, in domo dicti Templi ubi capitulum teneri consuevit in dicto Castro de Miravet, presentibus et ibidem astantibus B. de Sancto Justo, Petro de Vilalba et multis aliis fratribus et preceptoribus dicti Templi. De modo autem sue recepcionis et aliorum IX vel X qui similiter fuerunt recepti cum ipso qui loquitur, in omnibus et per omnia in effectu dixit et deposuit ut primus testis deposuit super eodem articulo, et ut continetur in dicto libro per ipsum primum testem exhibito, continente statuta et regulam ordinis supradicti.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos respondens interrogatus, dixit se nescire nec capita nec ydola nec aliqua alia in dictis articulis contenta, nec credit, cum non sint dicta capita nec ydola de quibus ibi agitur nec retro fuerint posse in loco aliquo dicti ordinis inveniri.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se amplius nichil scire.

Post hec, anno quo supra XVI kalendas februarii, predictus dominus episcopus una cum predictis viris sibi associatis et notariis supradictis accessit personaliter ad domum predictam Mansi Dei, et vocavit coram sua presencia in capella ipsius domus fratrem Raymundum de Gardia preceptorem dicte domus, et fratres infrascriptos, qui in dicta domo presentes erant, et exposuit eis solempniter potestatem, auctoritatem et jurisdictionem sibi comissam et datam a domino nostro summo pontifice super articulis contentis in littera ejus apostolica, super quibus idem dominus summus pontifex inquiri mandavit fratres Templarios in Elnensi diocesi constitutos, et recepit ab eisdem et singulis eorumdem juramenta ad sancta Dei Evangelia corporaliter a se tacta, quod super omnibus predictis articulis et singulis eorumdem dicant puram et simplicem veritatem tam de se ipsis quilibet ut principalis, quam de aliis sicut testis. Nomina autem dictorum fratrum sunt hec :

Guillelmus de Tamarit. Raymundus Sapte. Jacobus Boys. Guillelmus de Sancto Ipolito. Johannes Sacoma. Arnaldus Septembris. Raymundus Vilert. Raymundus Remilli. Guillelmus Marcurelli. Petrus de Sant Arnac. Raymundus Descarme. Petrus Servientis. Arnaldus Calis. Ferrarius Boti. Guillelraus de Terratis. Bernardus Septembris. Symon de Turri. Egidius de Vilart. Jacobus Mascaroni.

Consequenter in eodem instanti idem dominus episcopus publice fecit vocari et ad sui presenciam venire omnes clericos seculares et laicos nec non viros altos cujuslibet religionis qui ibi aderant, precipiens eis et monens eos monicione canonica quod si forte quisquam eorum sciret aliqua super inquisitionem predictam jam a se incepta contra ordinem et singulares personas ejusdem ordinis Templi, quod illa diceret et publicaret et aliquatenus non celaret eidem domino episcopo inquirenti a die presentas monicionis usque ad dies octo sequentes, alioquin ipsos scientes et celantes et non revelantes eidem domino episcopo infra terminum predictum ex tunc in hiis scriptis excommunicacionis vinculo innodavit. In presencia et testimonio Bernardi de Priciano et Guillelmi Bonihominisi, Raymundi Troyn et plurium aliorum clericorum, presbiterorum et laycorum.



VI. Frater Guillelmus de Tamarit miles, ordinis dicti Templi domus Mansi Dei, testis juratus super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principalis de se, et de aliis sicut testis, diligenter et sigillatim interrogatus respondens, dixit super primo, II - XXIX articulis inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, adiciens se credere omnia sacramenta Ecclesie sicut sancta Romana Ecclesia tenet et docet ; dicens eciam se credere quod nullus potest absolvere a peccatis, nisi sit rite in presbiterum ordinatus. Item dixit quod ipse et alii fratres dicti ordinis cum quibus conversatus est habent licenciam confitendi sua peccata presbiteris capellanis dicti ordinis, vel eis deficientibus religiosis viris et catholicis vel presbitero seculari habenti licenciam audiendi confessiones a suo superiore.

Ad XXX - XXXIII articulos inclusive respondens sigillatim super singulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confessus est quod is qui recipitur in fratrem dicti ordinis osculum pacis recipit a recipiente eum in ore tantum, et idem faciunt multi fratres de aliis ibidem astantibus.

Ad XXXIIII et XXXV articulos inclusive respondens interrogatus, dixit et confessus est contenta in ipsis articulis esse vera, adiciens quod receptus inter alia que jurat tempore sue recepcionis, jurat non relinquere dictam religionem pro majori vel minori ordine aut forciori vel debiliori absque licencia superioris, qui eam possit dare ipsi recepto ; addens insuper quod ideo habentur pro professis in ipso ordine incontinenti post. recepcionem, ut possint intendere et vacare exercicio armorum contra Sarracenos.

Ad XXXVI - XXXIX articulos inclusive diligenter interrogatus, respondens confessus est quod recepciones fratrum dicti ordinis fiunt in capitulis vel in ecclesiis clausis januis et nullis presentibus nisi solis fratribus ipsius ordinis ; dixit eciam se credere quod propter dictam recepcionem talem orta est suspicio contra eos, sed non juste, cum in ipsa recepcione nichil inhonestum dicatur nec fiat. Cetera contenta in ipsis articulis negavit, ut dixit se non credere esse vera.

Ad XL - XLV articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus super singulis articulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XLVI et XLVII articulos inclusive diligenter interrogatus singulariter et sigillatim super singulis articulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, salvo et excepto quod fratres dicti ordinis portant continue et incessanter cordulas lineas vel laneas super camisiam in signum castitatis et religionis perpetuo conservande. Dixit tamen quod cum dictis cordulis ydola aliqua non tanguntur nec cinguntur ab illis. Item confessus est quod in recepcione cujuslibet fratrum injungitur eis per a se prestitum juramentum quod suam recepcionem nulli debeant revelare, nec eciam auderent loqui cum aliis fratribus ejusdem ordinis qui non interfuerunt ipsi capitulo de aliquibus dictis vel gestis in ipso capitulo, et hoc dixit esse scriptum et ordinatum, sicut credit, in libro statutorum et regule ordinis supradicti.

Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et respondit prout super eodem articulo loquente de confessione peccatorum facienda nisi solis fratribus presbiteris dicti ordinis. Que quidem responsio facta fuit a se super XXIIII articulo supra.

Ad LXXV, LXXVI et LXXVII articulos inclusive diligenter interrogatus singulariter et sigillatim, ipsos articulos et omnia et singula contenta negavit in eis ; adiciens se nec scire nec credere quod errores predicti sint vel unquam fuerint in ordine supradicto, et ideo correccione non carent nec caruerunt, nec denunciacione dictorum errorum sancte Dei Ecclesie facienda.

Ad LXXVIII, lXXIX, LXXX et LXXXI articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, eo salvo quod jurant non offendere quemquam Christianum injuste nec temere rapere bona ejus, et hec dixit esse scripta in libro statutorum et regule ordinis supradicti.

Ad LXXXII articulum respondens interrogatus, dixit quod si dicti fratres de quibus in articulo agitur predicta confessi sint, dixit ipsos falsa et contra veritatem confessos fuisse, et per gulas suas esse mentitos.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus et super contenta in illis, credit quod si fratres illi, de quibus agitur articulis, sint et fuerint predictos errores confessi coram sanctissimo domino nostro papa et coram dominis cardinalibus et aliis quibuscumque, dixit quod falsa et contra veritatem confessi sunt, et mentiti per gulas suas falso modo.

Ad LXXXVI articulum respondens diligenter interrogatus, dixit quod ipse qui loquitur, G. de Baco, G. de Castro Episcopali, B. de Montepavono, Gaucerando de Biure, Raymundus de Molina, die Dominica secunda mensis maii futuri erunt XV anni elapsi, ut sibi videtur, fuerunt apud Gardeyn recepti in fratres ordinis dicti Templi per fratrem B. de Cardona tunc magistrum Aragonie et Catalonie ordinis supradicti, presentibus et ibidem astantibus in capella dicti loci de Gardeyn, ubi fuerunt recepti ad dictum ordinem tam ipse qui loquitur quam reliqui fratres superius nominati, fratribus Examen de Lenda nunc magistro in Aragonia et Catalonia, P. de Villa alba, fratre Raymundo de Gardia preceptore dicte domus Mansi Dei, et pluribus aliis fratribus ordinis supradicti.

De modo autem sue recepcionis et aliorum qui eodem die recepti fuerunt, et de omnibus tangentibus ipsorum recepcionem, dixit in omnibus et per omnia in effectu ut primus testis, et ut continetur in libro exhibito per ipsum testem continente seriem statutorum et regule ordinis dicti Templi.

Ad LXXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos singulariter et sigillatim interrogatus, respondens dixit se nescire nec vidisse nec capita, nec ydola, nec aliqua alia in dictis articulis contenta, nec credit, cum non sint dicta capita, nec ydola de quibus ibi agitur, nec retro fuerint posse in loco aliquo inveniri ; nec scit quid sit ydolum, sed credit quod nichil sit ydolum in Ecclesia Dei. Addidit quoque quod de dictis capitibus et ydolis non audivit fieri mencionem alicubi, donec jussi fuerunt capi, et capti detenti in domo Mansi Dei.

Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout visum fuit dicto domino episcopo et predictis aliis dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire.

Anno et die quibus supra.



VII. Frater Raymundus Sapte capellanus presbiter dicte domus Mansi Dei milicie Templi, testis juratus super predictis articulis et eorum quolibet sibi expositis in vulgari, ut principales de se ipso, et ut testis de aliis diligenter et sigillatim interrogatus, respondens dixit super I - XXIX articulos inclusive, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis ; adiciens se credere omnia et singula sacramenta sancte Dei Ecclesie, designando et specificando sigillatim sacramenta predicta. Dixit eciam quod ipse et alii fratres sua confitentur peccata fratribus capellanis ejusdem ordinis, cum alterius eorum copiam possunt habere ; alioquin, in eorum deffectu, licenter possunt adire religiosum aliquem, aut finaliter presbiterum aliquem secularem habentem licenciam a suo prelato audiendi aliena peccata et salutarem penitenciam injungendi confessis, et hec dixit esse statuta ordinis dicti Templi.

Ad XXX - XXXIII articulos inclusive diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit quod tam recipiens quam receptus addictum ordinem Templi sese invicem osculantur in ore tantum. Reliqua in dictis articulis contenta et singula negavit, et dixit se non credere esse vera.

Ad XXXIIII et XXXVIII articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit se nescire aliquid de contentis in eis, eo salvo quod januis clausis loci in quo receptus fuit ipse qui loquitur, presentibus ejusdem loci fratribus qui tunc erant, exclusis extraneis, fuit ipse receptus, et post ejus recepcionem non stetit nisi per octo dies in eodem loco. Sed postea fuit transmissus ad mansum de Garriga ordinis ejusdem Templi, ubi continue stetit, donec captus fuit adductus ad domum Mansi Dei, racione criminum ordini supradicto impositorum, et in dicta domo Mansi Dei cum aliis fratribus usque nunc stetit captus.

Ad XL - XLV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis.

Ad XLVI - LXXIII articulos inclusive, diligenter interrogatus sigillatim et singulariter super singulis articulis, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis, excepto quod confitetur dictos fratres ex quo sunt recepti in dicto ordine, et de se ipso dicit idem, portarunt et portant cingulum sive cordulam fili linei super camisias cinctas circa lumbos, quas semper portant die noctuque et cum eis jacent in signum castitatis servande. Addidit eciam se nescire an fratres dicti ordinis astringantur juramento ne revelent que in eorum capitulis aguntur, dicuntur et fiunt, quod ipse nunquam fuit in capitulis, nisi eo tempore quo in fratrem fuit receptus. Credit tamen quod dicti fratres qui intersunt capitulis teneantur et debeant secreta eorum tenere, et nullis aliis qui non interfuerint revelare.

Ad LXXIIII articulum interrogatus, dixit et respondit ut supra responsum est in XXIIII articula.

Ad LXXV - LXXXI articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus, respondit et dixit omnia et singula contenta in eis se non credere vera esse nec veritatem aliquam continere ; addens quod opus non fuit contenta corrigi, nec eciam sancte Dei Ecclesie nunciari, nec fuit negligencia in corrigendis vel nunciandis predictis, quia nusquam illa fuisse putat. Nec credit in ordine dicti Templi nec in aliqua ejus parte, et per consequens nec nunciari nec corrigi debuerunt, et sic dixit se firmiter credere vera esse ut respondit.

Ad LXXXII articulum interrogatus, respondit et dixit se non credere multitudinem aliquam fratrum ipsius Templi fore confessam, sicut invenitur in articulo supradicto, et si forte aliqui sint confessi, dixit se credere illos non esse homines nec fuisse, sed penitus demones infernales qui naturaliter falsa dicere consueverunt.

Ad LXXXIII, LXXXIIII et LXXXV articulos inclusive, diligenter et sigillatim interrogatus et super contenta in illis, credit quod fratres dicti ordinis Templi qui confessi sunt errores predictos in dictis articulis contentos falso modo confessi sunt et contra veritatem, ut ipse credit, et quod mentiti sunt per gulas suas, salva excellentia Sedis apostolice et honore.

Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, dixit quod ipse fuit receptus in fratrem dicti ordinis in ecclesia seu capella domus Mansi Dei, clausis januis ipsius capelle, octava die ante festum sancti Johannis mensis junii proxime preteriti XII anni elapsi, per fratrem G. de Abelars tunc preceptorem dicte domus Mansi Dei, presentibus et ibidem astantibus Ar. de Ruppe cambrerio, Symone de Turri, Bartholomeo de Turri presbitero capeliano fratribus, et pluribus aliis fratribus ordinis supradicti. De modo autem sue recepcionis et de omnibus contingentibus ipsam recepcionem, dixit in omnibus et per omnia in effectu ut primus testis supra, et sicut continetur in libro exhibito, ut credit, per ipsum primum testem, continente regulam et statuta ordinis prelibati.

Ad LXXVII et LXXXVIII et ultimum articulos diligenter et sigillatim interrogatus, negavit ipsos articulos et omnia et singula contenta in eis ; addens se nescire nec capita nec ydola nec aliqua alia in dictis articulis contenta, nec credit, cum non sint nec fuerint dicta capita nec ydola de quibus ibi agitur, nec retro fuerint posse in loco aliquo dicti ordinis inveniri. Super aliis vero de quibus precipitur fieri inquisitio generalis, prout visum fuit dicto domino episcopo et predictis, aliis dominis canonicis et religiosis viris inquirentibus pariter cum eodem, requisitus dixit se nichil amplius scire, eo salvo quod audivit dici quod quedam littera sive cedula continens aliquos articulos errorum et criminum de quibus superius est inquisitus, et de quibus inquiritur contra fratres ordinis supradicti, fuerat aportata ad domum Mansi Dei ; ipsam tamen cedulam sive litteram ipse nec tenuit neque vidit, sed existens captus in dicta domo sic audivit dici, non recordatur tamen a quo. Interrogatus si per aliquem exstitit informatus quod sic super predictis diceret et deponeret et sicut deposuit, respondit se a nemine informatum vel subornatum fuisse. Frater tamen Raymundus de Gardia preceptor Mansi Dei dicti Templi omnes et singulos fratres dicti Mansi Dei in sui presencia constitutos rogavit et monuit, quatinus super predictis articulis plenami et puram dicerent veritatem. Aliud inde nescit.

Anno quo supra, XIII kalendas februarii.


PréambuleHaut de la pageRéponses de Saguardia

Traduction de ce texte