Cette pièce élégiaque anonyme du début du XIIe siècle évoque la lamentation d'Hécube et figure dans plus de soixante-dix manuscrits. Elle a été intégrée vers 1230 au recueil des Carmina Burana, sous le numéro 101
Pergama flere volo, fato Danais data solo, Solo capta dolo, capta redacta solo. Exitiale sona, quae prima tenes Helicona, Et metra me dona promere posse bona. Est Paris absque pare ; quaerit, videt, audet amare, Audet temptare furta, pericla, mare. Vadit et accedit, clam tollit, clamque recedit ; Nauta solo cedit, fit fuga, praedo redit. Tuta libido maris dat thura libidinis aris, Civibus ignaris quod parat arma Paris. Post cursus Helenae currunt ad arma Mycenae, Mille rates plenae fortibus absque sene. Exsuperare ratus viduatorem viduatus Foedere nudatus foederat ense latus. Graeco ductori prohibet dolor esse timori Pro consorte thori vivere sive mori. Pergama namque secus figit tentoria Graecus, Impetitur moechus, et fabricatur equus. Nutu Junonis et iniqua fraude Sinonis Destruitur donis urbs modo plena bonis. Plena malae prolis parit hostem machina molis, Deleturque dolis tam populosa polis. Tradunt cuncta neci praedaeque cupidine caeci Obfirmant Graeci pectora clausa preci. Hinc ardent aedes, hinc detruncat Diomedes Per varias caedes brachia, crura, pedes. Mulctatur caede praedo Paris a Diomede, Seque suae taedae reddit alumna Ledae. Femina, digna mori, reamatur amore priori, Reddita victori deliciisque thori. Saeva, quid evadis ? non tradita, caetera tradis ? Cur rea tu cladis non quoque clade cadis ? Si fueris lota, si vita sequens bona tota, Non eris ignota, non eris absque nota. Passa modo Paridem, pateris jam Thesea pridem, Es fractura fidem ne redeas ad idem. Rumor de veteri faciet, ventura timeri ; Cras poterunt fieri turpia sicut heri. Femina victa mero quod inhaereat ebria vero, Non fieri spero nec fidejussor ero. Expleta caede superadditur Hecuba praedae, Tractatur foede, cogitur ire pede. In facie quorum crinem laniata decorum, Subsequitur lorum per theatrale forum. Vivit, at invita, quia vivit paupere vita, Et planctus inita vociferatur ita : Juno, quid est quod agis post tantae funera stragis ? Totne putas plagis addere posse magis ? Ergo reoccides hos quos occidit Atrides ? O mala ! cum rides, cum mala tanta vides ? Nullum jam reperis, nullum, nec sic ulli misereris, Immo persequeris reliquias cineris. Nemo rebellatur, sed Juno belligeratur, Bellaque sectatur sanguine mucro satur. Me me, Juno, feri, feriendo potes misereri ; Fac obitu celeri corpus anile teri. Usque modo flevi casus, incommoda levi, Quod superest aevi, corripe fine brevi. Perstitit ira Dei dare caetera perniciei ; Miror si sit ei mentio nulla mei. Nemo mei meminit, gladius, qui caetera finit, Mecum foedus init, me superesse sinit. Concutit ossa metus, fit spiritus irrequietus, Dum renovat fletus denuo cura vetus. Urbs retro sublimis et abundans rebus opimis Una fit ex minimis annihilata nimis. Urbs celebris dudum, dum terminat alea ludum, Ecce solum nudum, pastus erit pecudum. Vae tibi ! Troia, peris, non jam mihi Troja videris, Jamjam bobus eris pascua, lustra feris. Urbs felix nata si posses vincere fata, Vel possent fata segnius esse rata. Urbsque beata satis, urbs primae nobilitatis, Dives honoratis dantisbus absque datis. Regna beata satis, urbs prime nobilitatis, Dives honoratis dantibus atque datis ! Regna beata satis donec nocuere beatis Praedo voluptatis et male rapta ratis. Urbs bona, plena bono foris, intus, cive, colono, Praedita patrono, praeditus ille throno. Plena potentatu, celeberrima, digna relatu, Felicissima tu principe, cive, statu. Curia personis, urbs civibus, arva colonis, Terra suis donis, horrea plena bonis. Si commendemus quod commendare solemus, Cultus supremus, rus, ager, unda, nemus. Potum vineta, pastum dabat area laeta, Merces moneta navigiumque freta. Urbs vetus et clara, bona valde tam bona rara, Tam bona tam cara fit pecualis ara. Dives ab antiquo, dum fato fertur iniquo, Deperit in modiquo ; fit nihil ex aliquo. Causa rei talis meretrix fuit exitialis, Femina fatalis, femina foeta malis. Ne quis amet temere docet obruta Troja timere Quae Paridis scelere fit nihil absque fere. Sic facies Helenae fuit exitus urbis amenae, Crines, colla, genae, cunctaque computa bene. Urbs bona, nunc dumi, vi flammae, turbine fumi, Non sic consumi digna, recedit humi. Vix sit habenda fides quot milia stravit Atrides, Ajax, Tydides, Pyrrhus Achilleides. Instant ense truces, dum flammis, Troja, reluces, Passos vincla, cruces, depopulando duces. Alter Omerus ero, vel eodem major Omero, Tot clades numero scribere si potero. |
Texte latin publié in Poésies populaires latines antérieures au douzième siècle, de Edélestand Du Meril, Brochhaus et Avenarius (1843)