Cette pièce est attribuée à Pierre de Saintes
Viribus, arte, minis, Danaum clara Troja
ruinis, annis bis quinis fit rogus atque cinis. Urbs bona, nunc dumi, vi flammae, turbine fumi, non ita consumi digna, resedit humi. Nutu Junonis, et iniqui fraude Sinonis, clamque datis donis exspoliata bonis ; Sponsus Penelopes passus mare, monstra, Cyclopes, transtulit ad Dolopes Laomedontis opes. Flamma Paris patriae, formae quo judice diae, Troja caput Phrygiae, flosque jacet Asiae. Junonem laedit, Veneri cum pastor obedit, cum judex sedit, tot tibi damna dedit. Ne quis amot temere docet obruta Troja cavere, quae Paridis scelero fit nihil absque fere. Priamidis lacerae regumque domus cecidere ; turres innumerae nunc ubi ? sub cinere. Palladis armigerae quo templa domusquo fuere, extendunt hederae brachia, lustra ferae. Raptu Tyndaridis furor est accensus Atridis, bellaque Dardanidis movit amor Paridis. Pellicis obscoenae commovit forma Lacenae in scelus effrene pectora Trojugenae. Sic facies Helenae fuit exitus urbis amoenae, crines, colla, genae, cunctaque comta bene. Quam facit audaces amor in sua damna procaces ! curas mordaces inhiat atque faces. Dum male grata places Helenae nutusque loquaces, quamvis ipsa faces, Ilion, inde jaces. 0 res fatalis, fuit omnibus exitialis ! talibus heu ! talis femina causa malis. Digna perire mari potius, flammisque cremari, qua(m) tot privari luce ferisque dari. Tempora bellorum rex indicens Danaorum, aestuat amborum dissociare thorum. Partes ultoris juvat, auget fama pudoris, raptam raptoris questa jacere thoris. Res ea Pelidem movet, ut comitetur Atridem ; Aeoles in Paridem commovet illud idem. Jurant Grajugenae, jurant in bella Mycenae, castra quae sunt juvene, suntque referta sene. Hector consilio, nutu Tritonia dio, Pelides gladio, dant Phryges exilio (exitio ?). Praesidium fidum stetit urbis in Hectore, qui, dum stabat, Dardanidum robur erat validum. Cuspide Pelidae simul idem defuit Idae, studebant (sectabant ?) trepide praelia Dardanidae. Urbs ruit Assaraci ; quam (quum ?) flammae tradit (tradita ?) edaci, vita, res, o Thraci, demta dolis Ithaci. Quae cecidit staret, nisi Thracem (Thracum ?) mors superaret, quaeque jacens paret regia jussa daret. Quin res Ideae perçant nequit ars Cythereae, nec domus Aeneae tuta favore Deae. Nec regale decus vi posset frangere Graecus ; sed dolus atque secus moenia ductus equus. Dumque Sinon orat veniam, dum verba colorat, solvitur, explorat claustra, foresque forat. Quosque foris norat recipit, scelerique laborat ; dum res explorat, moenia flamma vorat. Pastibus ablatis, custodibus et jugulatis, succubuit fatis urbs miseranda satis. Urbs miseranda nimis, imo dives rebus opimis, inclyta, sublimis, unafit exminimis. O furor effrenis ! patuit Neptunia poenis Troja, dolo juvenis prodita Grajugenis. Flamma dein sedes et regum dejicit aedes : hinc eques ad caedes, irruit inde pedes. Vix sit habenda fides quod millia sternat Atrides ; Ajax, Tydeides, Pyrrhus Achilleides, Instant ense truces, dum flammis, Troja, reluces, passes vincla, cruces, interimendo duces. Quilibet armati primum patet impietati ; sunt serie fati tot mala jussa pati. Caeduntur pueri, juvenesque, severi ; omne licet sceleri, quod licet est, fieri. Vi jacet hostili genus Assaraci, genus Ili ; igne Lares agili sede jacent humili. Tunc fieri cineres gemmas, ebur, ostra, videres ; tunc Danaos celeres in scelus aspiceres. Aspiciens ores tot parvos, tot mulieres, tot perimi proceres, totque viros veteres (Regum rex haeres periit simul), Hecuba, moeres ; ut corpus laceres, ut doleas, superes. Aller Homerus ero vel eodem major Homero, tot lasses numero scribere si potero, Ut res declarat igitur (qui ?) fundamenta locarat Phoebus et captarat (aptarat ?). Moenia vomer arat, Et fit opus clarum, quod rex fabricarat, aquarum lustra leaenarum, sylvaque tuta parum. Atria milvorum, locus et spelunca luporum, pascua sunt pecudum, templa, theatra, forum. Ad vitium thalami, quod adaugent Cypridis hami, vepres et calami regna tenent Priami. Culminis Idaei quod gloria perniciei sic datur, illud ei contulit ira Dei. Dum sic, Troja, cadis tantae discrimine cladis, Aeneam tradis, tequc, ratemque, vadis. Et Venus huic moli subduxit, provida proli ; huic domui soli nil nocuere doli. Hesperiae metas tibi longa sposponderit aetas ; te servat pietas, ut nova regna petas. Vi tempestatis sociis tibi rarificatis vel rapuit (raptis ?) fatis per freta longa Paris (patis ?); Egrediensque fretis, qua sedes parta quietis, cursibus expletis, a sapiente petis. Hospita Cumanis, impulsibus acta profanis, debita Trojanis fata, Sibylla, canis ; Quanta parent Rutili, quam gloria surgat Iuli, qui regum tituli regnaque, qui populi. Ergo damnatae (donatae ?) spe firmus, fidus Achate, Hesperiae latae tendis in arva rate. Plurima bella geris, tibi dura loca debita quaeris ; sed fretus superis obvia quaeque teris, Turnus ut elatus tibi fata tuisque minatus occubuit stratus, dum fodis ense latus. Pro qua certatur tibi regia virgo dicatur, paxque reformatur, dum tibi nupta datur. Hinc processerunt qui Romam constituerunt, qui, dum bella gerunt, fortia quaeque terunt Et sibi fecerunt nomen, quod in astra tulerunt, ut, qui scripserunt pristina gesta, ferunt. Romaque turrigerum caput offert maxima rerum tam dono superum quam studiis procerum. Sic ex Aenea crescunt Romana trophaea, sic gens Romulea surgit ab Hectorea. |
Texte latin publié in Poésies populaires latines antérieures au douzième siècle, de Edélestand Du Meril, Brochhaus et Avenarius (1843)